Genesis 44:34
Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
Cross References
Exodus 18:8narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël: universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.
2 Chronicles 34:28Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace: nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores ejus. Retulerunt itaque regi cuncta quæ dixerat.
Job 31:29Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum: + 31.29 Si gavisus sum ad. Quia videlicet et inimicum diligens, dum adversario ruenti condoluit, et malis illius ipse ad bonum crevit