The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 44 › Genesis 44:5

Genesis 44:5

scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis. + 44.5 Scyphus quem furati estis, etc. ISID. Quid sibi vult quod inventus est scyphus Joseph in sacculo Benjamin, nisi quia in corde Pauli cœlestis doctrinæ jam præfulgebat eloquium, dum esset eruditus in lege? Sed quia subjectus non erat Deo, intra saccum erat scyphus, doctrina intra legem, lucerna intra modium. Missus tamen Ananias manum imposuit, marsupium solvit, et argentum resplenduit, et decidentibus squamis, quasi vinculis, soluto sacco, id est deposito legis velamine, adeptus est gratiæ libertatem, et revelata facie sermonis Evangelium prædicat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Is not this it in which my lord drinketh, and whereby indeed he divineth? ye have done evil in so doing.

In Context

4Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?

6Fecit ille ut jusserat: et apprehensis per ordinem locutus est.

Read all of Genesis 44

Cross References

Genesis 30:27Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te:

Leviticus 19:26Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia. + 19.26 Non comedetis, etc. Totum Judæorum et gentilium radit fermentum. Unde nunc prohibet a legis servitute, nunc a gentilium errore. AUG. Non comedere super montes, est superbis cogitationibus non pasci, de quibus Isaias: Omnis mons et collis humiliabitur Isa. 40.. Non augurari volucribus, non attendere quæ rapiunt semen pietatis. Comam in rotundum tondere, est cogitationes dæmonibus consecrare. Barbam radere, est virtutis perfectionem corrumpere, ficte operando. Carnem non incidere, est delectationes non suscipere, quæ et animæ nocent et corpus corrumpunt. Stigmata, prava doctrina, quæ animæ infigitur et difficulter aboletur. Non augurabimini, etc. Per partem totum significat, omnes hujusmodi superstitiones condemnans. Qui enim talia curat observare, Deum videtur infamare, tanquam plus scientiæ avibus quam hominibus contulerit.

1 Kings 20:33Quod acceperunt viri pro omine: et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus, atque dixerunt: Frater tuus Benadad. Et dixit eis: Ite, et adducite eum ad me. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 44:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 44:4Genesis 44Genesis 44:6 →