Leviticus 19:26
Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia. + 19.26 Non comedetis, etc. Totum Judæorum et gentilium radit fermentum. Unde nunc prohibet a legis servitute, nunc a gentilium errore. AUG. Non comedere super montes, est superbis cogitationibus non pasci, de quibus Isaias: Omnis mons et collis humiliabitur Isa. 40.. Non augurari volucribus, non attendere quæ rapiunt semen pietatis. Comam in rotundum tondere, est cogitationes dæmonibus consecrare. Barbam radere, est virtutis perfectionem corrumpere, ficte operando. Carnem non incidere, est delectationes non suscipere, quæ et animæ nocent et corpus corrumpunt. Stigmata, prava doctrina, quæ animæ infigitur et difficulter aboletur. Non augurabimini, etc. Per partem totum significat, omnes hujusmodi superstitiones condemnans. Qui enim talia curat observare, Deum videtur infamare, tanquam plus scientiæ avibus quam hominibus contulerit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Ye shall not eat any thing with the blood: neither shall ye use enchantment, nor observe times.
In Context
25Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester.
Cross References
Exodus 7:11Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter. + 7.11 Vocavit autem Pharao sapientes, etc. Sciendum quia vel diabolicis figmentis spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes aliud viderentur; vel, secundum Augustinum, dæmones, quamvis mali naturam suam non amiserunt: ideo dum per incantationem eorum malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum, et subito semina eorum, de quibus hoc agitur, afferunt. Sicque ex illis, permittente Deo, novas rerum species producunt. Similiter. In prima plaga dicit cum aqua vertitur in sanguinem; et in secunda, cum ranæ ebulliunt; et in tertia cum ciniphos ingruunt; in quarta, cum cynomyia educitur; in quinta, cum manus Domini fit super pecora Ægyptiorum, dicuntur similia.
Leviticus 3:17jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis. + 3.17 Nec adipem. Propriam concupiscentiam, id est carnalem habere non debemus: Quisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Sanguinem prohibet comedi, ne quemquam interficiamus: sanguinem enim edere, bestiarum, id est crudelium, est. Ideo aut omnino additur: ut et proximis parcamus et nobis. Deo autem debet anima immolari, unde jussit sanguinem fundi circa basim altaris.
Leviticus 17:10Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, + 17.10 De advenis. Gentilibus, qui non sunt conjuncti Judæis, sed apud nos. Apud eos quippe fuimus, ut legem eorum et prophetas, et promissam hæreditatem habentes, non tamen ipsis sed Deo adhærentes: propterea juxta LXX, homo homo dixit, ut ostendat tam eos qui in circumcisione, quam qui in præputio adhærent Deo, hoc debere mandatum servare. Si comederit sanguinem, etc. Sanguinem, homicidium intelligimus; fratris odium, homicidium est: Qui enim odit fratrem suum, homicida est I Joan. 3.. Abstinendum est igitur ab omni odio fratrum, quia super talem animam quæ talem comedit sanguinem secundum illud: Qui devorant plebem meam sicut escam panis Psal. 13. obfirmat faciem suam Deus, Christum, scilicet qui est imago Patris. Qui enim videt Filium, videt et Patrem Joan. 14.. Ipse enim judex est de quo dicitur: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum Psal. 33.. Ipse autem comedentem sanguinem perdit de populo suo, de communi scilicet hominum genere: quia sicut immisericordem et impium cum malignis spiritibus mittit in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus Matth. 25.. Ut autem ostenderet quantum debeamus esse invicem misericordes, quantum diligentes, ostendit quia pro expiatione nostra sanguinem suum fuderit dicens: Ego dedi illum vobis, sanguinem scilicet Christi.
Deuteronomy 18:10Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, + 18.10 Ariolos. Qui circumeunt aras nefandis precibus, et divinationem in extis animalium quærunt. Auguria. Quasi avigeria, quæ in vocibus avium gerantur. Vel avigaria, ab avium garritu.
1 Samuel 15:23Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex.
2 Kings 21:6Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.