Genesis 46:17
Filii Aser: Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
18Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ: et hos genuit Jacob sedecim animas.
Cross References
Genesis 35:26Filii Zelphæ ancillæ Liæ: Gad et Aser: hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.
Numbers 1:13de Aser, Phegiel filius Ochran; + 1.13 De tribu Aser. ID. Aser, etc., usque ad retribuetur enim eis in resurrectione justorum.
Numbers 26:44Filii Aser per cognationes suas: Jemna, a quo familia Jemnaitarum: Jessui, a quo familia Jessuitarum: Brie, a quo familia Brieitarum.
Deuteronomy 33:24Aser quoque ait: [Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum: + 33.24 Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis. Aser beatus, Christus scilicet nostræ beatitudinis spes, cujus primitias nobis ostendit resurgens a mortuis. Hic est benedictus in filiis, quia credentes, per ejus gratiam renascentes, totum orbem ejus similitudine repleverunt, quibus dicitur: Credite in lucem, filii ut lucis sitis Joan. 12.. Ipsi afferunt fructum lucis in omni bonitate et justitia et veritate. Hoc autem factum est, quia fratribus suis, id est apostolis, quos de Judæa elegit, vera charitate complacuit, ut spretis figuris gauderent de veritate Evangelii, et quia digni essent pro nomine Jesu contumeliam pati. Et unde eis tanta charitatis abundantia, supponit, tingat in oleo pedem, etc. Et tingat in oleo pedem suum. Christus caput nostrum ascendens in cœlum, apostolos, scilicet pedes suos mundum prædicando circumituros in terra adhuc consistentes, oleo Spiritus sancti copiosissime unxit, ut nullo labore deficerent, sed immarcessibilis gaudii claritate pollerent. Incorruptibile quoque præbuit calceamenti munimentum de quo subditur: Ferrum et æs cal. GREG., lib. XXXIV Moral., cap. 5. Hoc de Ecclesia, etc., usque ad his calceamentis verum pascha celebrandum.
1 Chronicles 7:30Filii Aser: Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum.