Genesis 47:12
Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis. + 47.12 Præbens cibaria, singulis, etc. Metiebatur triticum patri suo Joseph, nec tamen eum pater quando vidit, nec quando triticum accepit, adoravit: quomodo ergo somnium impletum putamus, nisi majoris rei contineat prophetiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Ægypti et Chanaan.
Cross References
Genesis 45:7Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. + 45.7 Misit me Deus, etc. AUG. Quæst. in Gen., tom. 3 Quid est quod juxta alia exemplaria ita legitur: Misit enim me Deus ante vos, remanere reliquias vestras super terram, et enutrire semen reliquiarum vestrarum magnum? Hoc enim non usquequaque consonat, etc., usque ad et sic omnis Isræl salvus fieret.
Genesis 45:11ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides.
Genesis 47:21et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus,
Genesis 50:21Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.
Ruth 4:15et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, quæ te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios. + 4.15 De nuru enim. Nurus synagogæ gentilis Ecclesia est quæ nupsit Christo de synagoga nato. Quem scilicet per legem gignere non potuit per prophetiæ mysterium susceptum, sub velamine figuratum portabat occultum, et nutricis fungebatur officio, quia matris carebat privilegio. Multo tibi melior, etc. Multitudinem scilicet eorum qui in veteri testamento legis doctrinam nutriebant, qui scilicet non crediderunt verbo Domini et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis, et tandem Christum occiderunt et apostolos persecuti sunt.
Matthew 15:4Honora patrem, et matrem: et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. + 15.4 Honora patrem. HIER. Honor in Scripturis, non tantum in salutationibus et officiis deferendis, quantum, etc., usque ad ut filii honorarent etiam in vitæ necessariis ministrandis parentes suos.