Ruth 4:15
et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, quæ te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios. + 4.15 De nuru enim. Nurus synagogæ gentilis Ecclesia est quæ nupsit Christo de synagoga nato. Quem scilicet per legem gignere non potuit per prophetiæ mysterium susceptum, sub velamine figuratum portabat occultum, et nutricis fungebatur officio, quia matris carebat privilegio. Multo tibi melior, etc. Multitudinem scilicet eorum qui in veteri testamento legis doctrinam nutriebant, qui scilicet non crediderunt verbo Domini et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis, et tandem Christum occiderunt et apostolos persecuti sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 45:11ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides.
Ruth 1:16Quæ respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus. + 1.16 Quocunque. Sic Ecclesia de gentibus vocata, relicta patria, id est idololatria omissa, carnali conversatione et desideriis, profitetur Deum suum esse in quem crediderunt sancti, et ituram quo caro Christi ascendit, et pro ejus nomine in hoc sæculo pati usque ad mortem, et cum populo sanctorum et prophetarum et patriarcharum; unde: Lætamini gentes cum plebe ejus Rom. 15..
1 Samuel 1:8Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quam ob rem affligitur cor tuum? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii? + 1.8 Anna, cur fles? Melior est Ecclesiæ vir suus, id est Christus, quam decem filii quos de synagoga edebat, qui Christum plus nonnunquam diligit, id est gratiam ejus, quam illos quos carnaliter pariebat.
Proverbs 18:24Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.] + 18.24 Vir amabilis. Gentilis conversus magis amatur a Domino, quam Judæus infidelis perdurans, de quo secundum carnem natus est. Potest et de apostolis, de Judæa natis, intelligi; quia magis amarent credentes ex gentibus, quam suæ gentis incredulos.