Genesis 47:20
Emit igitur Joseph omnem terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni, + 47.20 Emit igitur, etc. Non injustitiæ vel iniquitatis arguitur Joseph, cum etiam fidelitas ejus inde commendetur, quia nullius personæ gratiam suscepit, sed juxta emptoris pretium æquo libramine repensavit. Mystice autem significat omnes qui in spiritali Ægypto sunt et ejus opes ambiunt, servos esse. Nullus est enim liber Ægyptius, qui carnalis est, et venundatus sub peccato: Pharao enim eos subjecit; unde fortasse dicitur Exod. 20: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Ægypto, de domo servitutis. Unde Rom. 6: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. etc. Et ibidem: Servi estis ejus cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obeditionis ad justitiam. Ægyptii autem violenter in servitutem redacti sunt, Hebræi vero violenter in servitium. Vendiderunt autem Ægyptii semetipsos, nec dispensatoris culpa est, ubi digna repensantur pro meritis. Hoc et Paulus fecit, cum illum qui indignus numero sanctorum vel consortio fuit, Satanæ tradit I Cor. 5. Nemo ergo dicat Paulum durius egisse, qui hominem de Ecclesia ejecit, ut expulsus disceret non blasphemare: hominis enim voluntas est iniqua, cum amans terrena despicit cœlestia, et propter avaritiam se subjicit diabolo. Dei autem permissio est justa, cum eum qui spernens meliora, elegit pejora, dimittit arbitrio suo ut cadat. Emit igitur, etc. Allegorice emptio Joseph, qui frugibus emit terram Ægypti, significat Christum doctrina et sanguinis pretio redimere mundum. Quod autem dicit: Accipite semina, et serite agros ut fruges habere possitis, etc., semen est verbum Dei, agri corpora quæ vomere evangelico exarata, et semine spirituali seminata, fructum virtutum germinant. Quinta pars, quæ regi dabatur, quinque sensuum census, qui Christo regi solvendus. Quatuor reliquæ in sementem et cibos possessoribus permittuntur, quia actualis vitæ usus unicuique conceditur, ut seminet virtutum opera, et fructus justitiæ metat in vitam æternam, qui a Christo nobis tribuitur. Unde Joseph dicitur: Salus nostra in manu tua est, quia salus mundi in potestate Christi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus,