The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 47 › Genesis 47:19

Genesis 47:19

Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore shall we die before thine eyes, both we and our land? buy us and our land for bread, and we and our land will be servants unto Pharaoh: and give us seed, that we may live, and not die, that the land be not desolate.

In Context

18Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.

20Emit igitur Joseph omnem terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni, + 47.20 Emit igitur, etc. Non injustitiæ vel iniquitatis arguitur Joseph, cum etiam fidelitas ejus inde commendetur, quia nullius personæ gratiam suscepit, sed juxta emptoris pretium æquo libramine repensavit. Mystice autem significat omnes qui in spiritali Ægypto sunt et ejus opes ambiunt, servos esse. Nullus est enim liber Ægyptius, qui carnalis est, et venundatus sub peccato: Pharao enim eos subjecit; unde fortasse dicitur Exod. 20: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Ægypto, de domo servitutis. Unde Rom. 6: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. etc. Et ibidem: Servi estis ejus cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obeditionis ad justitiam. Ægyptii autem violenter in servitutem redacti sunt, Hebræi vero violenter in servitium. Vendiderunt autem Ægyptii semetipsos, nec dispensatoris culpa est, ubi digna repensantur pro meritis. Hoc et Paulus fecit, cum illum qui indignus numero sanctorum vel consortio fuit, Satanæ tradit I Cor. 5. Nemo ergo dicat Paulum durius egisse, qui hominem de Ecclesia ejecit, ut expulsus disceret non blasphemare: hominis enim voluntas est iniqua, cum amans terrena despicit cœlestia, et propter avaritiam se subjicit diabolo. Dei autem permissio est justa, cum eum qui spernens meliora, elegit pejora, dimittit arbitrio suo ut cadat. Emit igitur, etc. Allegorice emptio Joseph, qui frugibus emit terram Ægypti, significat Christum doctrina et sanguinis pretio redimere mundum. Quod autem dicit: Accipite semina, et serite agros ut fruges habere possitis, etc., semen est verbum Dei, agri corpora quæ vomere evangelico exarata, et semine spirituali seminata, fructum virtutum germinant. Quinta pars, quæ regi dabatur, quinque sensuum census, qui Christo regi solvendus. Quatuor reliquæ in sementem et cibos possessoribus permittuntur, quia actualis vitæ usus unicuique conceditur, ut seminet virtutum opera, et fructus justitiæ metat in vitam æternam, qui a Christo nobis tribuitur. Unde Joseph dicitur: Salus nostra in manu tua est, quia salus mundi in potestate Christi.

Read all of Genesis 47

Cross References

Genesis 41:36Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia.

Job 2:4Cui respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua; + 2.4 Pellem pro pelle. Diabolus per miracula Filium Dei, sed propter humilia purum hominem putavit. Hunc ergo judicans ex aliis, qui in loco pastorum aliena damna contemnunt, quasi non motum multis subtractis, quasi quæ extra se sunt, dolore propriæ carnis tentat, quasi pro se doleat, qui non pro aliis. Hoc cum fieri petit, dicit desideriis; hæc et per membra verbis et desideriis intulit, per quæ dixit: Mittamus lignum in panem ejus Jer. 11., id est, configendo corpori ejus stipitem crucis adhibeamus. Ibid. Pellis pro pelle datur, quia sæpe, dum ictus contra oculum venit, manum opponimus, ut potius in ipsa quam in teneriori vulneremur: hoc consuete fieri sciens, dicit: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo Quasi, ideo Job extra se tot flagella æquanimiter sustinet, quia ne ipse feriatur, pavet: et cura sui minus de suis sentit; unde ipsum ferire expetit: Mitte manum tuam, quod Deus recte permittit, ut sæpe victus obmutescat.

Lamentations 5:6Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.

Matthew 16:26Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? + 16.26 Quid enim prodest. Ecclesia habet tempus persecutionis: habet et tempus pacis. Hæc tempora designat in præceptis. Nam tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria. Aut quam, etc. Nec lucra, nec timor, nec aliquid aliud retrahat a salute: quia quam commutationem dabit homo, etc. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo Psal. 115.. Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 47:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 47:18Genesis 47Genesis 47:20 →