Genesis 47:3
quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege:
Cross References
Genesis 4:2Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. + 4.2 Fuit autem Abel, etc. In quo significatur qui de terrena inhabitatione lugent. Abel namque luctus interpretatur, vel vapor, quia luctus fuit parentibus vel tanquam vapor cito disparuit.
Amos 7:14Responditque Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophetæ: sed armentarius ego sum vellicans sycomoros.
2 Thessalonians 3:10Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet. + 3.10 Quoniam si quis non vult operari. Dicunt quidam de operibus spiritualibus hoc Apostolum præcepisse, alioquin si de opere corporali hoc diceret, in quo vel agricolæ vel opifices laborant, videretur sentire adversus Dominum, qui dicit in Evangelio: Nolite solliciti esse, quid manducetis Matth. 6., etc. Sed superflue conantur et sibi et cæteris caliginem obducere, ut quod utiliter charitas monet, non solum facere velint, sed nec intelligere, cum multis aliis locis epistolarum quid hic sentiat Apostolus apertissime doceat. Vult enim servos Dei corporaliter operari unde vivant ut non compellantur egestate necessaria petere. Nec est contra illud quod prædictum est: Nolite solliciti esse quid manducetis, etc. Non enim hoc ideo dictum est, ut non procurent quantum necessitati sat est, unde honeste potuerunt, sed non ut ista intueantur, nec propter ista faciant quidquid Evangelii præconio facere jubentur.