The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses Ii › Thessalonicenses Ii 3 › Thessalonicenses Ii 3:10

Thessalonicenses Ii 3:10

Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet. + 3.10 Quoniam si quis non vult operari. Dicunt quidam de operibus spiritualibus hoc Apostolum præcepisse, alioquin si de opere corporali hoc diceret, in quo vel agricolæ vel opifices laborant, videretur sentire adversus Dominum, qui dicit in Evangelio: Nolite solliciti esse, quid manducetis Matth. 6., etc. Sed superflue conantur et sibi et cæteris caliginem obducere, ut quod utiliter charitas monet, non solum facere velint, sed nec intelligere, cum multis aliis locis epistolarum quid hic sentiat Apostolus apertissime doceat. Vult enim servos Dei corporaliter operari unde vivant ut non compellantur egestate necessaria petere. Nec est contra illud quod prædictum est: Nolite solliciti esse quid manducetis, etc. Non enim hoc ideo dictum est, ut non procurent quantum necessitati sat est, unde honeste potuerunt, sed non ut ista intueantur, nec propter ista faciant quidquid Evangelii præconio facere jubentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For even when we were with you, this we commanded you, that if any would not work, neither should he eat.

In Context

9Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. + 3.9 Sed ut nosmetipsos. Notandum quia Apostolus non solum verbis docebat, sed hortabatur et factis. Idonei enim magistri est quæ docet verbis, operibus explere.

11Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. + 3.11 Curiose agentes. Hoc factum abhorret disciplina Dominica, eorum enim deus venter est, qui fœda cura necessaria sibi provident.

Read all of Thessalonicenses Ii 3

Cross References

Genesis 3:19In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. + 3.19 Pulvis es, etc. GREG., ubi supra. Homo ita conditus fuit, etc., usque ad senectus transit ad mortem.

Proverbs 20:4Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. + 20.4 Æstate. Regnum Dei æstati comparatur, quia nunc mœroris nostri nubila transient, et vitæ dies æterni solis claritate fulgebunt.

Proverbs 24:30[Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: + 24.30 Per agrum hominis pigri transivi, etc. Per agrum vineamque pigri ac stulti transire, etc., usque ad vel diaboli persuasione quisque negligens perdit.

John 16:4Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. + 16.4 Hæc autem. Postquam dixit futuras eorum passiones et consolatorem Spiritum eis esse dandum, subdit: Hæc non dixi, etc. Quod si de passionibus accipimus, non solummodo post cœnam sed et ante proximum Pascha, et ab initio missionis duodecim apostolorum prædixerat; sed de consolatione Spiritus eis ventura non prædixerat, quia ipse cum eis corporali præsentia advocatus vel consolator erat; sed quia jam iturus est, opus erat ut illum diceret venturum qui confirmaret eos contra abjicientes et interficientes.

1 Thessalonians 3:4Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis.

2 Thessalonians 2:5Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis? + 2.5 Quoniam nisi venerit. Occulte loquitur de destructione imperii Romani, ne irritaret eos ad persecutionem Ecclesiæ. Vel hoc dicit de spirituali imperio Romanæ Ecclesiæ, vel discessione a fide. Nisi venerit refuga primum. Sic aliqui codices habent. Quod nulli dubium est de Antichristo eum dixisse, quem refugam vocat: utique a Domino Deo. Si enim hoc de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto! Filius perditionis. Antichristus, non per naturam, sed per imitationem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses Ii 3:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses Ii 3:9Thessalonicenses Ii 3Thessalonicenses Ii 3:11 →