Genesis 47:9
respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt. + 47.9 Dies peregrinationis, etc. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Quid est quod dicit Jacob Pharaoni, etc., usque ad non manent in domo in æternum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitæ tuæ?
10Et benedicto rege, egressus est foras.
Cross References
Genesis 5:27Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
Genesis 11:24Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.
Genesis 35:28Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
Exodus 7:7Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem. + 7.7 Erat autem Moses octoginta annorum, etc. STRAB. Propter circumcisionem scilicet, quæ octava die celebrari jussa est: eamdem enim significationem habet octogenarius quam et octonarius infra eum minor. Erat autem Moses octoginta annorum. Quando Moses et Aaron locuti sunt ad Pharaonem, Moses erat octogenarius, Aaron vero octoginta trium annorum: quia lex per prædicatores ad gentes oblata circumcisionem spiritualem docuit, et ipsi perfecte mundari studebant, et sic fidem sanctæ Trinitatis prædicabant. Vers. 9
Joshua 24:29Et post hæc mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum: