The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 48 › Genesis 48:1

Genesis 48:1

His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit. + 48.1 His ita transactis assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim. HIERON. Et tulit duos filios secum, Manassen et Ephraim. Ex hoc apparet quod supra diximus, quia Joseph ad id locorum duos tantum filios habuit, Ephraim et Manassen. Si autem post multos annos moriente Jacob duos tantum duxit ad benedictionem, illo utique tempore cum filii ejus generare nequiverant, parvuli atque lactentes, in ingressu patris et fratrum, nepotes ex his habere non potuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass after these things, that one told Joseph, Behold, thy father is sick: and he took with him his two sons, Manasseh and Ephraim.

In Context

2Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo. + 48.2 Qui confortatus, etc. HIERON. Et confortatus Isræl sedit super lectulum. Cur LXX idem verbum aliter atque aliter ediderint nescio, sed audacter dico quod idem verbum mittha , quod hic lectulum transtulerunt, supra ubi dixit adorasse Jacob, virgam nominaverunt.

Read all of Genesis 48

Cross References

Genesis 46:20Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.

2 Kings 13:14Eliseus autem ægrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Joas rex Israël, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israël et auriga ejus. + 13.14 Elisæus autem. RAB. Redemptor noster rectoribus Ecclesiæ armis spiritualibus se indui, et contra hostem antiquum præcipit præliari. Arcus sacrum est eloquium, quod ex utroque Testamento velut ex cornu et chorda constat. Per Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter duritiam; per Novum vero, quod incarnato Domino factum est, figuratur chorda: et dum chorda trahitur, cornu curvatur, quia cum Novum Testamentum discutitur, Vetus a rigore suo ad intellectum spiritualem flectitur. Sagittæ sunt verba quæ doctores proferunt. Nos ergo cum Scripturæ sacræ dicta pensamus, arcum intendimus; cum verba doctrinæ damus, sagittas emittimus.

Job 42:16Vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum.

John 11:3Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. + 11.3 Ecce quem amas, etc. Lazarus, per quem peccator significatur, qui a Domino amatur, quia non venit vocare justos, sed peccatores. Sorores, peccatoris sunt bonæ cogitationes, quæ pro peccatis dissolvendis orant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 48:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Genesis 48Genesis 48:2 →