Ii Regum 13:14
Eliseus autem ægrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Joas rex Israël, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israël et auriga ejus. + 13.14 Elisæus autem. RAB. Redemptor noster rectoribus Ecclesiæ armis spiritualibus se indui, et contra hostem antiquum præcipit præliari. Arcus sacrum est eloquium, quod ex utroque Testamento velut ex cornu et chorda constat. Per Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter duritiam; per Novum vero, quod incarnato Domino factum est, figuratur chorda: et dum chorda trahitur, cornu curvatur, quia cum Novum Testamentum discutitur, Vetus a rigore suo ad intellectum spiritualem flectitur. Sagittæ sunt verba quæ doctores proferunt. Nos ergo cum Scripturæ sacræ dicta pensamus, arcum intendimus; cum verba doctrinæ damus, sagittas emittimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Et ait illi Eliseus: Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas,
Cross References
2 Kings 2:12Eliseus autem videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israël, et auriga ejus. Et non vidit eum amplius: apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes.
2 Kings 20:1In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et venit ad eum Isaias filius Amos propheta, dixitque ei: Hæc dicit Dominus Deus: Præcipe domui tuæ: morieris enim tu, et non vives. + 20.1 In diebus illis. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Ne elevaretur cor Ezechiæ post incredibiles triumphos, infirmitate corporis visitatur et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum, flectat sententiam. Cuncta Deus secutura præsciens ante sæcula, decrevit qualiter per sæcula disponantur. Statutum ergo est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur. Nam etsi annos quindecim Ezechiæ addidit Deus, eum tamen cum mori permisit, tunc præscivit eum esse moriturum. Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas vita est addita. Eo quidem tempore mori merebatur, qui elatus, Domino gratias pro inopinata victoria non reddidit, scilicet quia suæ justitiæ et meritis deputavit. Nec præfixum in præscientia Dei tempus vitæ prolongatum est, sed illud quod peccando amiserat, ex largitate Dei redditum erat. Qui cum moriturum prædixit, ante pœnitentiam illius præscivit. Convertit faciem ad parietem templi, quia ad templum ire non poterat. Parietem templi dicit juxta quod palatium erat, vel ad parietem absolute, ne lacrymas assistentibus ostentaret, ut tota mente Deum deprecaretur.
Proverbs 11:11Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur.
Ezekiel 14:14Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noë, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum.
Zechariah 1:5Patres vestri, ubi sunt? et prophetæ numquid in sempiternum vivent?