Genesis 49:21
Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis. + 49.21 Nephthali. HIERON. Allegorice. Virgultum dissolutum, dans nationi pulchritudinem, etc., usque ad quia ibi vel maxime docuit, ut in Evangelio quoque scriptum est. Nephthali cervus emissus, etc. ISID. Apostoli enim et prædicatores, velociter exsilientes, sicut cervi, transcendunt impedimenta sæculi, et excelsa meditantes, dant eloquia pulchritudinis, id est prædicant doctrinam Salvatoris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Naphtali is a hind let loose: he giveth goodly words.
In Context
20Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.
Cross References
Genesis 46:24Filii Nephthali: Jasiel et Guni et Jeser et Sallem.
Joshua 19:32Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas:
Judges 4:10Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo.
2 Chronicles 10:7Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.
Matthew 4:15[Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium: + 4.15 Terra Zabulon. ID. Quod primo positum est prætermittit evangelista; scilicet: Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim Isa. 9.: sicut et quod in medio est, etc., usque ad sed pro figura eorum qui vocandi sunt de gentibus, ea quæ gentium est hic memoratur.