The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 49 › Genesis 49:20

Genesis 49:20

Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Out of Asher his bread shall be fat, and he shall yield royal dainties.

In Context

19Gad, accinctus præliabatur ante eum: et ipse accingetur retrorsum. + 49.19 Gad. HIERON. Latrunculus latrocinabitur ante eum, etc., usque ad et victis hostibus fortiter dimicavit. Gad accinctus præliabitur ante eum. ISID. Christus ante et retro præliabitur contra Antichristum: ante, occulto adventu humilitatis; post, manifestata gloria majestatis. Unde Moyses Deut. 33: Benedictus in latitudine Gad, quasi leo requievit: cepitque brachium et verticem, et vidit principatum suum. Christus enim in sepulcro quievit, verticem et superbiam excelsorum humiliavit, et ei datus est principatus, et honor, et regnum.

21Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis. + 49.21 Nephthali. HIERON. Allegorice. Virgultum dissolutum, dans nationi pulchritudinem, etc., usque ad quia ibi vel maxime docuit, ut in Evangelio quoque scriptum est. Nephthali cervus emissus, etc. ISID. Apostoli enim et prædicatores, velociter exsilientes, sicut cervi, transcendunt impedimenta sæculi, et excelsa meditantes, dant eloquia pulchritudinis, id est prædicant doctrinam Salvatoris.

Read all of Genesis 49

Cross References

Genesis 30:13Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser.

Deuteronomy 33:24Aser quoque ait: [Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum: + 33.24 Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis. Aser beatus, Christus scilicet nostræ beatitudinis spes, cujus primitias nobis ostendit resurgens a mortuis. Hic est benedictus in filiis, quia credentes, per ejus gratiam renascentes, totum orbem ejus similitudine repleverunt, quibus dicitur: Credite in lucem, filii ut lucis sitis Joan. 12.. Ipsi afferunt fructum lucis in omni bonitate et justitia et veritate. Hoc autem factum est, quia fratribus suis, id est apostolis, quos de Judæa elegit, vera charitate complacuit, ut spretis figuris gauderent de veritate Evangelii, et quia digni essent pro nomine Jesu contumeliam pati. Et unde eis tanta charitatis abundantia, supponit, tingat in oleo pedem, etc. Et tingat in oleo pedem suum. Christus caput nostrum ascendens in cœlum, apostolos, scilicet pedes suos mundum prædicando circumituros in terra adhuc consistentes, oleo Spiritus sancti copiosissime unxit, ut nullo labore deficerent, sed immarcessibilis gaudii claritate pollerent. Incorruptibile quoque præbuit calceamenti munimentum de quo subditur: Ferrum et æs cal. GREG., lib. XXXIV Moral., cap. 5. Hoc de Ecclesia, etc., usque ad his calceamentis verum pascha celebrandum.

Joshua 19:31Hæc est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbesque et viculi earum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 49:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 49:19Genesis 49Genesis 49:21 →