The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 5 › Genesis 5:1

Genesis 5:1

Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. + 5.1 Hic est liber generationis Adam. Ad similitudinem Dei factus est. Alii, ad similitudinem Adæ. Est quasi conclusio a superioribus cum recapitulatione. In die qua creavit Deus hominem. In die etenim creatus est, quia in claritate divinæ contemplationis constitutus. Ad similitudinem Dei. Quia rationem ei dedit, qua intelligendo bona et mala discerneret, intellecta diligeret, et dilecta oblivioni non traderet, et in hoc Dei similitudinem retineret. Sed postquam per inobedientiam hanc similitudinem delevit, factus terrenus terrenos generavit. Unde qualis terrenus, tales et terreni. CHRYSOST., hom. 21 in Gen., tom. 4 Considera quomodo iisdem verbis usus fuerit quibus et initio, ut doceret nos quod generationes illas, quasi reprobas factas, neque memoria post hac dignetur; sed ex Seth, qui nunc illis natus est, genealogiam orditur, ut ex hoc discas quantam Deus humani generis rationem habeat, et quomodo illos aversetur quibus sanguinaria mens est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

This is the book of the generations of Adam. In the day that God created man, in the likeness of God made he him;

In Context

2Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.

Read all of Genesis 5

Cross References

Genesis 1:27Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. + 1.27 Et creavit Deus hominem ad imaginem, etc. BEDA, in Gen., c. 1 Qui non quemlibet sanctorum imitando, sed ipsam veritatem intuendo, operatur justitiam, ut ipsam veritatem intelligat et sequatur: hic accepit potestatem super omnia, quia spiritualis quisque effectus, et Deo similis, omnia judicat, et ipse a nemine judicatur. Et creavit Deus, etc. AUG., ubi supra, cap. 20, 21, 22 Notandum quod sicut in creanda luce dicitur: Fiat lux, et statim sequitur, et facta est lux; sic cum dicitur: Faciamus hominem, infertur, et fecit Deus hominem ad imaginem Dei: quia ista natura intellectualis est, sicut illa lux: et hoc est ei fieri, quod agnoscere Verbum, per quod fit. etc., usque ad sed materialiter præseminata. Masculum et feminam creavit eos, etc. BEDA, in Hexæm. Postea plenius et unde et quomodo homines facti sunt exponitur, etc., usque ad etsi virginitas præferatur. BEDA, ISID., ut supra. Post hæc fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, virum scilicet perfectum, etc., usque ad unde Paulus: Seminavimus spiritualia vobis, magnum est si carnalia vestra metamus I Cor. 9.

Genesis 6:9Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit. + 6.9 Nœ vir justus. Hic per actus suos significat Christum, qui ait Matth. 11: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Solus justus invenitur, cui propter justitiam suam septem homines donantur. Justus quoque Christus et perfectus, cui septem Ecclesiæ septiformi Spiritu illuminatæ in unam Ecclesia condonantur. Nœ per aquam et lignum liberatur, et familia ejus; sic familia Christi per baptismum et crucem. In generationibus suis. Quasi non consummatæ justitiæ, sed juxta generationem suam.

1 Chronicles 1:1Adam, Seth, Enos,

Ecclesiastes 12:1[Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent; + 12.1 Hinc usque ad finem capituli legitur tribus modis, scilicet de judicio, senectute, captivitate, et serviunt quædam glossæ quandoque duabus sententiis, quandoque vero inveniuntur secundum omnes sententias.

Luke 3:36qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noë, qui fuit Lamech,

2 Corinthians 3:18Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. + 3.18 Nos revelata facie. In qua Judæis est velamen. In speculo non nisi imago cernitur. Hoc ergo conamur ut per hanc imaginem, id est rationem quod nos sumus videamus utcunque illum a quo facti sumus, tanquam per speculum. In eamdem imaginem. Quia eadem imago Dei est gloria Dei, sicut supra: Vir quidem imago Dei est, et gloria Dei

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 5:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Genesis 5Genesis 5:2 →