The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 5 › Genesis 5:24

Genesis 5:24

Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. + 5.24 Ambulavitque cum Deo, etc. ISID., in Gen. Enoch septimus ab Adam placens Deo, etc., usque ad nam ter quaterni ipsum faciunt. ALCUIN. Enoch tanto tempore servatur a morte, in quo ostenditur quia homo semper viveret si non peccasset.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Enoch walked with God: and he was not; for God took him.

In Context

23Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.

25Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. + 5.25 Vixit quoque Mathusala, etc. AUG. Quæritur quomodo Mathusala secundum annorum computationem post diluvium vivere potuerit, cum omnes, præter eos qui in arcam ingressi sunt, perierunt. Sed hanc quæstionem codicum mendositas peperit: non solum enim in Hebræis aliter invenitur, verum etiam in LXX interpretatione, paucis codicibus septem annis ante diluvium Mathusala defunctus reperitur. Quod Mathusala juxta LXX ultra diluvium numerantur anni, inde est quia significat Christum, cujus vita nullam sentit ætatem, ut in majoribus quoque non sensisse diluvium videretur.

Read all of Genesis 5

Cross References

Genesis 37:30et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?

2 Kings 2:1Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in cælum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis.

2 Kings 2:12Eliseus autem videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israël, et auriga ejus. Et non vidit eum amplius: apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes.

Matthew 2:18[Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.] + 2.18 Vox in Rama. Id est, in excelso longe lateque diffusa est. Allegorice. Vel, vox Ecclesiæ de nece membrorum gementis usque ad solium superni ascendit judicis. Vox in Rama. Propter uxorem Levitæ fornicatione peremptam, secundum numerum tribuum in duodecim partes divisam, omnis Isræl tribum Benjamin præter trecentos viros delevit: eorum qui superfuerunt ploratus et ululatus auditus est usque Rama, qui est locus juxta Gabaa duodecimo milliario a Bethlehem. Audita. Exaggerat, ut hyperbolice Rachel jam mortua, dolentis affectu filios jam flere dicatur. Unde per hoc de Chaldæis historia texitur quod similis esset ab eis cladi priori populo Judæorum futura vastatio. Sed verius revelante per evangelistam spiritu, prophetia de nece puerorum accipitur. Dicit ergo, quod tunc completum sit quod dictum est, quia etsi ad imminentem captivitatem sermo prophetiæ respicit, tamen in eo sicut in umbra, futura veritas cædis infantium pronuntiatur. Rachel. Quia sepulta est juxta Bethlehem, et ex terreno corporis hospitio matris nomen accepit. Vel quia multi de Benjamin et Joseph occisi sunt. De Rachel natus est Benjamin, ad cujus sortem non pertinet Bethlehem, sed ad tribum tantum Juda. Sed quia contiguæ tribus sunt Juda et Benjamin in finibus Bethlehem, multi quoque de tribu Benjamin occisi sunt. Nota quod melius per Rachel (quam si per Bethlehem plorasse diceretur) figura sacramenti innuitur, quia per eam in omnibus schema Ecclesiæ commendatur, quæ plorat non tam morte translatos, quam supplicio peremptos. Rachel. Id est Ecclesia, suos teneros agnos plorat peremptos: neque vult consolari in præsenti, quia non sunt: sed omnem spem et consolationem ad æternam transmittit vitam. Plorat Ecclesia, et non vult consolari hic: quia filii sui non sunt de hoc mundo. Vel plorat: quia dum parit, justitiam habet unde dicitur: Vos plorabitis, etc., sed additur consolatio: Tristitia vestra vertetur in gaudium Joan. 16..

Hebrews 11:5Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 5:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 5:23Genesis 5Genesis 5:25 →