The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 11 › Hebrews 11:5

Hebrews 11:5

Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

By faith Enoch was translated that he should not see death; and was not found, because God had translated him: for before his translation he had this testimony, that he pleased God.

In Context

4Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. + 11.4 Fide plurimam. Quod patres antiqui per fidem sint consecuti testimonium justitiæ ostendit, ponens aliud exemplum ad commendationem justitiæ. Defunctus adhuc loquitur. Id est, materia est nobis loquendi, ut de ejus fide exemplum demus. Non enim mors exstinxit famam fidei. Ex fide et patientia præcedentium consolatur istos. Abel adhuc loquitur, quia alios suo exemplo admonet ut justi sint. Interemit eum quidem mors, sed non cum eo interemit gloriam ejus et memoriam. AUG. Neque Henoch et Elias per tam longam ætatem senectute marcuerunt, nec tamen, etc., usque ad priusquam propter peccatum inde exire meruisset.

6Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. + 11.6 Quia est. Esse proprie Deo convenit: quia immutabiliter est.

Read all of Hebrews 11

Cross References

2 Kings 2:11Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque: et ascendit Elias per turbinem in cælum.

Luke 3:37qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, + 3.37 Mathusale. AMBR. Anni Mathusale ultra diluvium numerantur, significat Christum, cujus vita ætatem nescit. Qui fuit Enoch. BEDA. A baptizato Dei Filio usque ad Deum Patrem ascendens, septuagesimo gradu Enoch ponit, etc., usque ad quos in resurrectione immutabili Dei sapientiæ contemplandæ per sæcula monstrat esse jungendos.

Romans 8:8Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.

Hebrews 11:3Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. + 11.3 Fide intelligimus. Exemplis utitur ad commendationem fidei, ad ostendendum quod de non apparentibus sit fides.

1 John 3:22et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus. + 3.22 Et quidquid petierimus. Magna promissio et desiderabilis fidelibus. Sed si quis est adeo perversus, ut cœlestibus promissis non delectetur, saltem timeat quod econtrario sapientia terribiliter intonat: Qui avertit aurem suam ut non audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis Prov. 28..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 11:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 11:4Hebrews 11Hebrews 11:6 →