The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 50 › Genesis 50:24

Genesis 50:24

Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto: + 50.24 Asportate ossa, etc. STRAB. Joseph, sicut pater ejus, terram promissionis tota mente desiderabat, et incolatum Ægypti detestabatur. Nos quosque moraliter instruit, ut quandiu sumus in hoc mundo, terram promissionis, id est viventium, semper desideremus, et ibi requiescere optemus: quod bene fit, si numerum annorum Joseph moribus imitemur. Centum enim et decem vitæ annis expletis mortuus est: nos quoque studeamus per decalogi observantiam ad æternam beatitudinem quam centenarius significat, pervenire.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Joseph said unto his brethren, I die: and God will surely visit you, and bring you out of this land unto the land which he sware to Abraham, to Isaac, and to Jacob.

In Context

23Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.

25mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto. + 50.25 Conditus aromatibus. STRAB. Felix est anima quæ, aromatibus virtutum condita in loculo corporis degens, quotidie proficiendo perenni vitæ reservatur. Siquidem in fide, spe et charitate custodita fuerit, per gratiam Christi pervenire merebitur ad speciem divinæ contemplationis, cujus adoptio perfecta est lætitia; unde psal. 15: Adimplebis me lætitia cum vultu tuo.

Read all of Genesis 50

Cross References

Genesis 12:7Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.

Genesis 13:17Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam.

Genesis 15:14Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia.

Genesis 15:18In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

Genesis 21:1Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est. + 21.1 Visitavit autem Deus Saram, etc. Circumcisionis figura multiformis est. Signaculum enim est secundum Apostolum justitiæ fidei, Abrahæ et semini ejus, et judicium castigandi eos qui ad hoc semen et fidem pertinerent; et prophetia nascitur de hoc semine Salvatoris, qui nos in præsenti per baptismum ab omni peccato mundaret, et in futuro post resurrectionem ab omni mortis corruptione liberaret. Octonarius autem resurrectionis gloriæ convenit: Dominus enim octavo die, id est post septimam sabbati resurrexit; et nos post sex ætates hujus sæculi, et septimam sabbati, id est, quietem animarum, quæ interim in alia vita geritur, quasi octavo tempore resurgemus, ab omnibus carnalibus concupiscentiæ corruptionibus et vitiis in quibus luxuria maxime regnat exspoliati.

Genesis 28:13et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. + 28.13 Ego sum Dominus Deus Abraham, etc. Mystice designat mandatum divinitatis ad humanitatem Christi directum, cui terra, id est, Ecclesia, promittitur; et semini illius, id est Christiano populo. Unde psalm. 2: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 50:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 50:23Genesis 50Genesis 50:25 →