Genesis 12:7
Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:8Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. + 12.8 Bethel. RAB. Interpretatur domus Dei, quæ post Bethaven vocata est, id est domus idoli. Hai. Mystice. Hai oculus vel fons interpretatur. Patriarcha ergo tendens ad terram promissionis, tetendit tabernaculum inter Bethel et Hai, quia sancti fonte baptismi regenerati, in cursu hujus vitæ circumspecti, ad Dei tabernaculum, id est, cœlestem properant civitatem.
Genesis 13:15Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum. + 13.15 Omnem terram, etc. Non hoc solum promissum est. Non enim dictum est, Tantum terræ tibi dabo quantum vides; sed, Tibi dabo terram quam vides. Cum enim et ulterior undique dabatur, hæc præcipue dabatur quæ videbatur. Unde et addidit: Surge et perambula terram, etc., ut perambulando scilicet perveniat ad eam quam in uno loco stans videre non poterat. Significatur autem ea terra quam acceperat Isræl semen Abræ secundum carnem, non secundum fidem: quod futurum erat sicut arena maris, quia numerari non possit. Tibi dabo. Christo promittitur hæreditas omnium gentium, qui Ecclesiam suam per totum mundum diffudit, cui Pater dicit: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2. Et psalmo LXXI: Et dominabitur a mari usque ad mare.
Genesis 13:18Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavitque ibi altare Domino. + 13.18 In Hebron. Civitas est in tribu Juda, quæ et Cariatharbe dicitur, id est, civitas quatuor; CHARIAT enim Hebraice civitas, arbe quatuor. Ibi enim situs est Adam maximus et Abram, Isaac et Jacob.
Genesis 17:1Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. + 17.1 Ponamque fœdus, etc. In Hebræo berith quod non testamentum, sed fœdus, sive pactum significat.
Genesis 17:8Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. + 17.8 Daboque tibi et semini tuo.
Genesis 22:9Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. + 22.9 Cumque alligasset, etc. ISID. ubi supra. Isaac ligatis pedibus altari superponitur, et Christus cruci affigitur. Sed quod figuratum est per Isaac, translatum est ad arietem, quia Christus ovis. Ipse enim filius, quia natus; aries, quia immolatus. In vepribus hæret aries, crux cornua habet. Si enim duo ligna compingantur, crucis species redditur. Unde Habac. 3: Cornua in manibus ejus. Cornibus ergo hærens aries, Christus crucifixus est. Vepres autem spinæ: spinæ iniquæ, quæ Dominum suspenderunt. Inter spinas enim peccatorum suspensus est. Unde Jer.: Spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic Jer. 38 Alii hunc arietem in vepribus ligatum, Christum ante immolationem spinis coronatum intelligunt.