The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 6 › Genesis 6:4

Genesis 6:4

Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There were giants in the earth in those days; and also after that, when the sons of God came in unto the daughters of men, and they bare children to them, the same became mighty men which were of old, men of renown.

In Context

3Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. + 6.3 Dixitque Deus: Non permanebit Spiritus meus, etc. HIER., ibid. Hebr. loiadon. Non judicabit spiritus meus homines in sempiternum, quoniam caro sunt. Hoc est, quia fragilis est hominum conditio, etc., usque ad sed eorum quos erat diluvio deleturus. Eruntque dies illius, etc. STRAB. Ante diluvium, scilicet ad agendam pœnitentiam. Sed quia in malitia perseveraverunt ante præfixum terminum, centesimo anno deleti sunt.

5Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, + 6.5 Videns autem Dominus, etc. Non in Deum pœnitentia cadit, aut dolor cordis, cui est de omnibus tam fixa sententia quam certa præscientia: sed utitur Scriptura usitatis verbis, coaptans se nostræ parvitati, ut ex cognitis incognita cognoscamus. Nam ira Dei non est perturbatio animi, sed judicium quod irrogatur peccatori: cogitatio vero cordis ejus, mutandarum rerum immutabilis ratio.

Read all of Genesis 6

Cross References

Numbers 13:33Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est.

Deuteronomy 2:11quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitæ appellant eos Emim.

Deuteronomy 3:11Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus.

2 Samuel 21:15Factum est autem rursum prælium Philisthinorum adversum Israël, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 6:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 6:3Genesis 6Genesis 6:5 →