Genesis 6:3
Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. + 6.3 Dixitque Deus: Non permanebit Spiritus meus, etc. HIER., ibid. Hebr. loiadon. Non judicabit spiritus meus homines in sempiternum, quoniam caro sunt. Hoc est, quia fragilis est hominum conditio, etc., usque ad sed eorum quos erat diluvio deleturus. Eruntque dies illius, etc. STRAB. Ante diluvium, scilicet ad agendam pœnitentiam. Sed quia in malitia perseveraverunt ante præfixum terminum, centesimo anno deleti sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 11:17ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. + 11.17 Ut descendam. ISID. In tredecima mansione, etc., usque ad quod quondam fuerat in Moyse et prophetis. Et auferam de spiritu tuo, tradamque eis ut sustentent, etc. AUG., quæst. 18 in Num. Alia littera, etc., usque ad non ut ideo Moyses minus haberet.
Isaiah 5:4Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? + 5.4 An quod exspectavi, etc.? Hoc secundum quosdam supra apud se dixit, hic vero quod cogitaverat, alios interrogat.
Jeremiah 11:7quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam. + 11.7 Quia contestans, etc. Usque, ut facerent hæc, in Septuaginta non habentur. Quod sequitur: Et non fecerunt, ab ipsis: in fine superioris capituli positum est. Audite verba pacti hujus, etc.
John 3:6Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. + 3.6 Quod natum. Hanc spiritualem nativitatem distinguit a carnali, dicens: Quod natum est. Ex carne. Id est, ex primo homine per carnis successionem carnale est. Nomine carnis, non solum carnem, sed totum carnalem hominem significat. Sic econtra totus homo spiritualis anima et corpore spiritus dicitur. Et quod, etc. Verbo et sacramento spiritus invisibiliter adest quo natus ex Adam ad mortem nascitur, Filius Dei ad vitam, qui non tantum spiritualis dicitur, sed spiritus, quia sicut substantia spiritus est invisibilis, ita invisibiliter per visibile sacramentum efficitur Dei Filius. Spiritus est. Non autem mireris, si sic natum dico spiritum, quia sicut spiritus ubi vult spirat, et nescis unde venit, aut quo vadat, sic est omnis qui natus est ex spiritu.
Romans 8:1Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant. + 8.1 Nihil igitur nunc. Etsi ante, non nunc: cum in Christo. Nihil damnationis. Quia per gratiam baptismatis et lavacrum regenerationis solutus est et ipse reatus, cum quo eras natus, et quidquid ante commisisti. AUG. Etsi habent desideria carnis quibus non consentiunt, etc., usque ad sed hoc bonum fecit regeneratio.