The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 6 › Genesis 6:8

Genesis 6:8

Noë vero invenit gratiam coram Domino.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But Noah found grace in the eyes of the LORD.

In Context

7Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli: pœnitet enim me fecisse eos.

9Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit. + 6.9 Nœ vir justus. Hic per actus suos significat Christum, qui ait Matth. 11: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Solus justus invenitur, cui propter justitiam suam septem homines donantur. Justus quoque Christus et perfectus, cui septem Ecclesiæ septiformi Spiritu illuminatæ in unam Ecclesia condonantur. Nœ per aquam et lignum liberatur, et familia ejus; sic familia Christi per baptismum et crucem. In generationibus suis. Quasi non consummatæ justitiæ, sed juxta generationem suam.

Read all of Genesis 6

Cross References

Genesis 19:19quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar:

Psalms 84:11Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt. + 84.11 Misericordia, etc. ID. Postquam dixit, etc., usque ad quomodo veritas de terra orta est Luc. 8.. 1

Proverbs 3:4et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus. + 3.4 Et invenies gratiam. Coram Domino, etc., usque ad et proximis exemplum vivendi præbeat.

Proverbs 12:2Qui bonus est hauriet gratiam a Domino; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.

Luke 1:30Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. + 1.30 Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria. Turbatam insolita salutatione quasi familiarius notam vocat ex nomine. Ne timeat jubet, et quare gratia plenam vocaverit, plenius explicat.

Romans 4:4Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. + 4.4 Ei autem, etc. Quasi dicat: Abraham est justus ex fide: sed ei qui operatur illa carnalia, vel aliqua bona ut gratiam mereatur, si merces est ei, non est ex gratia, sed ex meriti sui debito. Illi vero qui non facit hæc carnalia vel aliqua bona, sed tantum credit, fides sufficit ad justitiam, et ita attribuit aliis quod dixit Abraham, scilicet quod si est justus ex operibus, habet gloriam, sed non apud Deum, et ideo ex fide. Secundum gratiam. Si gratia est, gratis datur seu gratis constat. Nihil boni fecisti, et datur tibi remissio peccatorum. Attenduntur opera tua et inveniuntur omnia mala. Sed secundum debitum. AUG. Non tibi blandiaris de meritis, etc., usque ad ipsius dono et largitione faciamus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 6:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 6:7Genesis 6Genesis 6:9 →