Proverbs 12:2
Qui bonus est hauriet gratiam a Domino; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
A good man obtaineth favour of the LORD: but a man of wicked devices will he condemn.
In Context
3Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur.
Cross References
Psalms 9:15qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion: + 9.15 Qui exaltas me de portis mortis, etc. AUG. Id est ab omnibus cupiditatibus, quibus itur ad mortem: mors jam est ipsa lætitia in perfruendo cupitis; unde Apostolus: Vidua, quæ vivit in deliciis, mortua est I Tim. 5.. Portis filiæ Sion. Sunt omnia optima studia, etc., usque ad quæ nec oculus vidit, nec auris audivit. CASS. Portæ contra portas, quia hæ mortis, illæ vitæ. Sion. Ibid. Omnes Ecclesias mundi generavit, quia ibi natus est Christus unde fides incœpit. 1
Proverbs 1:31Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur. + 1.31 Comedent igitur. ID. Quia vias meas ingredi noluerunt, etc., usque ad et bene tibi erit. Suisque consiliis saturabuntur. Quibus dicebant, etc., usque ad potest accipi.
Proverbs 8:35Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.
Ecclesiastes 8:8Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.] + 8.8 Non est in hominis ditione. ID. Quasi, non debes moleste pati, si futura non scire potes, si a potentioribus impiis sæpe opprimeris, quia cito omnia finiuntur, et mors omnia æqualiter rapit.
Acts 11:24quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.