Genesis 7:15
ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ. + 7.15 Bina et bina, etc. AUG. ubi supra. Præcepit superius septena et septena de mundis, duo et duo tolli de immundis. Quomodo ergo nunc dicit duo et duo intrasse, sive de mundis, sive de immundis? Sed hoc refertur non ad numerum mundorum et immundorum, sed ad masculum et feminam. In omnibus enim duo sunt, masculus et femina. Notandum vero quod dicitur: In qua erat spiritus vitæ, non solum de hominibus, sed et de pecoribus dictum: quia quidam de Spiritu sancto volunt intelligi quod scriptum est, insufflavit in faciem ejus spiritum vitæ; sed quidam codices habent melius, flatum vitæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they went in unto Noah into the ark, two and two of all flesh, wherein is the breath of life.
In Context
Cross References
Isaiah 11:6Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. + 11.6 Lupus cum agno. ID. Paulus cum Petro, unde: Benjamin lupus rapax. Et: Pasce oves meas. Habitabit lupus cum agno. Non agnus et hædus habitabant cum lupo et pardo, sed lupus et pardus, agni et hædi imitantur innocentiam, scilicet Christum. Habitabit lupus. HIER. Judæi nostri judaizantes, etc., usque ad nihil malum, nisi turpitudinem. ID. Vitulus et ovis humiles et innocentes, etc., usque ad hoc præstet Ecclesia in mundo.