The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 7 › Genesis 7:16

Genesis 7:16

Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they that went in, went in male and female of all flesh, as God had commanded him: and the LORD shut him in.

In Context

15ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ. + 7.15 Bina et bina, etc. AUG. ubi supra. Præcepit superius septena et septena de mundis, duo et duo tolli de immundis. Quomodo ergo nunc dicit duo et duo intrasse, sive de mundis, sive de immundis? Sed hoc refertur non ad numerum mundorum et immundorum, sed ad masculum et feminam. In omnibus enim duo sunt, masculus et femina. Notandum vero quod dicitur: In qua erat spiritus vitæ, non solum de hominibus, sed et de pecoribus dictum: quia quidam de Spiritu sancto volunt intelligi quod scriptum est, insufflavit in faciem ejus spiritum vitæ; sed quidam codices habent melius, flatum vitæ.

17Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra. + 7.17 Quadraginta diebus, etc. ALC. Quadragenario numero pluvia inundavit, qui tribulationem pœnitentiæ ostendit. Post quadraginta dies Nœ fenestram aperuit, significans jejunantibus cœlum aperiri. Unde Moyses, Elias, et ipse Salvator, quadragenario numero jejunia consecravit, tanquam tribus temporibus necessaria, ante legem, sub lege, sub gratia.

Read all of Genesis 7

Cross References

Genesis 7:5Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus. + 7.5 Fecit ergo Nœ omnia, etc. Eratque sexcentorum annorum, etc. ISID., Ibid. Quingentorum annorum erat Nœ cum præcepit ei Dominus ut arcam faceret, etc., usque ad qui est ternarius quadratus.

Deuteronomy 33:27habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. + 33.27 Habitaculum ejus sursum, etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hoc Joan. 2.. Brachia. Virtus scilicet passionis, quæ omnes defendit, quam in cruce extensis brachiis accepit. Subter brachia. Scilicet hæc brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostræ resurrectionis, in infimis sacramentum nostræ redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Isræli promittitur: Ejiciet a facie tua inimicum. Et solus. Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam: Populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur Num. 23..

Job 12:14Si destruxerit, nemo est qui ædificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. + 12.14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet. Omnipotens humanum genus destruit cum relinquit, ædificat cum replet: quod nisi fiat, incassum exterius a prædicatore monetur. Si incluserit hominem. Omnis homo per id, etc., usque ad et cor reprobum per gratiam non emollire.

Psalms 91:1Psalmus cantici, in die sabbati. + 91.1 Psalmus cantici. AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam. 1

Matthew 25:10Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. + 25.10 Dum autem. Inclinantibus se illis in ea quæ foris sunt, et solita gaudia requirentibus, cum interna non noverunt, venit ille qui judicat. Clausa est. Post judicium magna est ejus severitas, cujus est ante ineffabilis misericordia.

John 10:27Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 7:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 7:15Genesis 7Genesis 7:17 →