Genesis 7:20
Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. + 7.20 Quindecim cubitis altior, etc. AUG. in Gen. Si terra Olympi montis ut tradit historia potuit invadere spatium tranquilli æris, etc., usque ad ad tenendam quietem et fidem resurrectionis. Quindecim. Sunt qui putant nec terræ qualitatem, nec altitudinem montium tantam ante diluvium fuisse qualis et quanta est hodie.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Fifteen cubits upward did the waters prevail; and the mountains were covered.
In Context
19Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.
Cross References
Genesis 6:15Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. + 6.15 Trecentorum cubitorum, etc. ISID., ibid. Potest in trecentis cubitis lignum crucis ostendi, etc., usque ad quia unus Deus ex quo omnia, et una fides, et unum baptisma. GREG. hom. XVI in Ezech. Arca quæ trecentis cubitis fieri in longitudine jussa est, quinquaginta in latitudine, triginta in altitudine, etc., usque ad et per quem omnes proficiunt qui se peccatores noverunt.
Jeremiah 3:23Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël.