bible.software › Genesis › Genesis 8 › Genesis 8:13
Genesis 8:13
Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ. + 8.13 Sexcentesimo primo anno, etc. Ibid. Vitæ Nœ, id est, peractis sexcentis annis aperitur arcæ tectum, etc., usque ad uno addito, propter unitatis vinculum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it came to pass in the six hundredth and first year, in the first month, the first day of the month, the waters were dried up from off the earth: and Noah removed the covering of the ark, and looked, and, behold, the face of the ground was dry.
In Context
12Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum. + 8.12 Exspectavitque nihilominus septem alios dies, etc. ISID. in Gen. Post alios septem dies dimissa columba, nec reversa, significat finem sæculi, quando requies sanctorum erit, non in sacramento spei, quo nunc Ecclesia consociatur, quandiu bibitur quod de latere Christi manavit, sed in perfectione salutis, cum tradetur regnum Deo et Patri, ut in illa conspicua contemplatione veritatis nullis egeamus mysteriis.
14Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra. + 8.14 Mense secundo. STRAB. Historice. Id est, Maio, Nœ annum fecit in arca, et ipsa die qua ingressus fuerat, egressus est. Ingressus es enim vicesima septima die mensis secundi; num dicit quia egressus est septima et vicesima die ejusdem mensis. Sed sciendum est quia si præsenti diei addantur undecim, qualis luna hodie est, talis erit post annum ipsa die. Quando ergo Nœ ingressus est, decima septima luna, vel septima decima dies mensis secundi fuit. Ideo post annum undecim additis, fuit vicesima septima dies et decima septima luna. Mense secundo, etc. Mystice. Sicut supra dictum est, decima septima die sexcentesimi anni aquis diluvii terra madefacta est, sed vigesima septima die secundi mensis arefacta est, quando præceptum est ut de arca egrederentur, et pactum acciperent, ne ultra aquis diluvii perirent. In quo intelligi potest quia per decem et septem sicut supra status inchoantium significari potest, quando vitiis abrenuntiatur; per viginti septem promotio perfectorum in consummatione virtutum. Si enim decem et septem decem addas, fiunt viginti septem. Si enim decem præceptis quibus peccatis renuntiatur, evangelicam perfectionem adjicias qua præcipitur non solum non irasci, sed etiam inimicos diligere, et similia, ad illam ætatem perfectionis pervenisti, in qua nec sacramentis prædictis egeas; et de arca exiens, id est, de spe ad speciem perveniens, requiem in sacramentis promissam invenies.
Read all of Genesis 8
Cross References
Genesis 7:11Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt: + 7.11 Anno sexcentesimo, etc. Allegorice. Notandum quod sexcentesimo anno inundaverunt aquæ diluvii, quia sexta ætate mundi primo commendatum est sacramentum baptismi, et hoc septima decima die secundi mensis, quia denarius decalogum significat. Septenarius propter Sabbatum septimam requiem significat, et quia in decalogo renuntiatio vitiorum videtur, quicunque in baptismo initiatur, propter æternam requiem, omnibus vitiis se abrenuntiare profitetur. Cataractæ. Fenestræ, nubes scilicet, quæ sunt apertæ, ut inde insolitæ et majores pluviæ funderentur. Cataractæ vero proprie sunt ostia Nili, sed abusive pro omnibus fenestris ponuntur. RAB. De arca solet quæri utrum tanta capacitate, quanta describitur, animalia omnia quæ ingressa dicuntur, et escas eorum ferre potuerit? Quod cubito geometrico solvit Origenes, asserens non frustra dictum esse Mosen in omni sapientia Ægyptiorum fuisse eruditum, qui geometriam dilexerunt, et cubitum geometricum quantum sex nostros continere.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 8:13