The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 8 › Genesis 8:12

Genesis 8:12

Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum. + 8.12 Exspectavitque nihilominus septem alios dies, etc. ISID. in Gen. Post alios septem dies dimissa columba, nec reversa, significat finem sæculi, quando requies sanctorum erit, non in sacramento spei, quo nunc Ecclesia consociatur, quandiu bibitur quod de latere Christi manavit, sed in perfectione salutis, cum tradetur regnum Deo et Patri, ut in illa conspicua contemplatione veritatis nullis egeamus mysteriis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he stayed yet other seven days; and sent forth the dove; which returned not again unto him any more.

In Context

11At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram. + 8.11 Portans ramum. ALC. Columba ramum olivæ, expulso teterrimo alite, ad Nœ post diluvium portat, quia columba Spiritus sancti, ad Christum post baptismum veniens, ramo refectionis et luminis pacem annuntiat.

13Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ. + 8.13 Sexcentesimo primo anno, etc. Ibid. Vitæ Nœ, id est, peractis sexcentis annis aperitur arcæ tectum, etc., usque ad uno addito, propter unitatis vinculum.

Read all of Genesis 8

Cross References

Genesis 8:10Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. + 8.10 Exspectatis, etc. Post septem dies alios, dimissa columba propter septenariam operationem spiritualem, olivæ fructuosum surculum retulit, signans multos extra Ecclesiam baptizatos, si pinguedo charitatis non defuerit, posteriore tempore in ore columbæ, tanquam in osculo pacis, ad unitatis societatem reduci.

Isaiah 25:9[Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.

Isaiah 30:18Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum !

James 5:7Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. + 5.7 Patientes ID. Increpatis superbis et incredulis, etc., usque ad unde Apostolus: Habetis fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam æternam Rom. 6..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 8:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 8:11Genesis 8Genesis 8:13 →