The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 8 › Genesis 8:15

Genesis 8:15

Locutus est autem Deus ad Noë, dicens: + 8.15 Egredere de arca, etc. ISID. Juncti exeunt, qui disjuncti intraverunt, quia, nunc caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Sed in resurrectione justorum perfecta pace spiritui corpus adhærebit, nulla mutabilitatis indigentia vel concupiscentia resistente.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And God spake unto Noah, saying,

In Context

14Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra. + 8.14 Mense secundo. STRAB. Historice. Id est, Maio, Nœ annum fecit in arca, et ipsa die qua ingressus fuerat, egressus est. Ingressus es enim vicesima septima die mensis secundi; num dicit quia egressus est septima et vicesima die ejusdem mensis. Sed sciendum est quia si præsenti diei addantur undecim, qualis luna hodie est, talis erit post annum ipsa die. Quando ergo Nœ ingressus est, decima septima luna, vel septima decima dies mensis secundi fuit. Ideo post annum undecim additis, fuit vicesima septima dies et decima septima luna. Mense secundo, etc. Mystice. Sicut supra dictum est, decima septima die sexcentesimi anni aquis diluvii terra madefacta est, sed vigesima septima die secundi mensis arefacta est, quando præceptum est ut de arca egrederentur, et pactum acciperent, ne ultra aquis diluvii perirent. In quo intelligi potest quia per decem et septem sicut supra status inchoantium significari potest, quando vitiis abrenuntiatur; per viginti septem promotio perfectorum in consummatione virtutum. Si enim decem et septem decem addas, fiunt viginti septem. Si enim decem præceptis quibus peccatis renuntiatur, evangelicam perfectionem adjicias qua præcipitur non solum non irasci, sed etiam inimicos diligere, et similia, ad illam ætatem perfectionis pervenisti, in qua nec sacramentis prædictis egeas; et de arca exiens, id est, de spe ad speciem perveniens, requiem in sacramentis promissam invenies.

16Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

Read all of Genesis 8

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 8:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 8:14Genesis 8Genesis 8:16 →