The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 8 › Genesis 8:16

Genesis 8:16

Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Go forth of the ark, thou, and thy wife, and thy sons, and thy sons’ wives with thee.

In Context

15Locutus est autem Deus ad Noë, dicens: + 8.15 Egredere de arca, etc. ISID. Juncti exeunt, qui disjuncti intraverunt, quia, nunc caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Sed in resurrectione justorum perfecta pace spiritui corpus adhærebit, nulla mutabilitatis indigentia vel concupiscentia resistente.

17Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.

Read all of Genesis 8

Cross References

Genesis 7:1Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. + 7.1 Dixitque Dominus, etc. Ex omnibus animantibus mundis tolles septena et septena, etc. RAB. Non geminatum septenarium, id est quatuordecim, sed tantum septem debemus accipere. Similiter duo et duo, non quatuor, sed tantum duo, masculum et feminam. Et notandum quod munda animalia impari numero, id est septenario introducuntur, immunda vero pari; quia impar numerus virtutis speciem portendit, par vero infirmitatem. Plura sunt munda, ut egressus Nœ de arca haberet quid immolaret et manducaret. ISID. in Gen. Ex omnibus animantibus, etc. Non quod plures sint boni quam mali, etc., usque ad qui dies a passione tertius in numero dierum qui per omne tempus volvuntur, et primus, et octavus. AUG. in Gen. Quæritur utrum tam magna arca centum annis potuit fabricari a quatuor hominibus, id est, Nœ et filiis ejus tribus? Sed si non potuit, non erat magnum alios fabros adhibere, quamvis, operis sui mercede adepta, non curaverunt utrum Nœ sapienter an inaniter faceret, et in eam non intraverunt, quia non crediderunt quod ille credidit.

Genesis 7:13In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam:

Joshua 4:10Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quæ Josue, ut loqueretur ad populum, præceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit. + 4.10 Festinavitque populus et transiit, etc. ADAM., hom. 2. Qui mare Rubrum transierunt, baptizati sunt in Moyse, etc., usque ad cum jam non sit qui exterreat filios Isræl.

Joshua 4:17Qui præcepit eis, dicens: Ascendite de Jordane.

Psalms 121:8Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. 1

Zechariah 9:11Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 8:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 8:15Genesis 8Genesis 8:17 →