Genesis 8:7
qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram. + 8.7 Qui egrediebatur, etc. ISID. Quod post quadraginta dies corvus non rediit, aut aquis interceptus, aut cadavere natante illectus, figurat immunditia cupiditatis teterrimos: et ideo his quæ foris sunt in mundo nimis intentos, aut rebaptizari, aut ab his quos præter arcam, id est Ecclesiam, baptismus occidit, seduci et teneri. AUG. Quæritur utrum corvus mortuus sit, an aliquo modo vivere potuerit? Si enim fuit terra ubi requiesceret, similiter columba requiem invenisset. Unde conjicitur quod cadaveri potuit corvus insidere, quod naturaliter refugit columba.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,
Cross References
1 Kings 17:4et ibi de torrente bibes: corvisque præcepi ut pascant te ibi.
Job 38:41Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?]