The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 8 › Genesis 8:6

Genesis 8:6

Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass at the end of forty days, that Noah opened the window of the ark which he had made:

In Context

5At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. + 8.5 Decimo enim mense. Notandum quod decimo mense apparuerunt cacumina montium, quæ quindecim cubitis excesserant aquæ diluvii, quia sacramenta æternæ quietis et gloriam resurrectionis quam nescivit sapientia superborum intellexit eminentia sanctorum per impletionem præceptorum; unde Psalmi CXVIII: A mandatis tuis intellexi. Et alibi, Luc 10: Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

7qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram. + 8.7 Qui egrediebatur, etc. ISID. Quod post quadraginta dies corvus non rediit, aut aquis interceptus, aut cadavere natante illectus, figurat immunditia cupiditatis teterrimos: et ideo his quæ foris sunt in mundo nimis intentos, aut rebaptizari, aut ab his quos præter arcam, id est Ecclesiam, baptismus occidit, seduci et teneri. AUG. Quæritur utrum corvus mortuus sit, an aliquo modo vivere potuerit? Si enim fuit terra ubi requiesceret, similiter columba requiem invenisset. Unde conjicitur quod cadaveri potuit corvus insidere, quod naturaliter refugit columba.

Read all of Genesis 8

Cross References

Daniel 6:10Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 8:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 8:5Genesis 8Genesis 8:7 →