bible.software › Genesis › Genesis 8 › Genesis 8:9
Genesis 8:9
Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. + 8.9 Reversa est. AUG. Quæstio est quomodo columba non invenerit ubi resideret, cum jam nudata essent cacumina montium, secundum narrationis ordinem? Quod recapitulatione potest solvi, ut posterius narrata intelligantur quæ facta sunt prius, aut potius nondum siccata fuerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But the dove found no rest for the sole of her foot, and she returned unto him into the ark, for the waters were on the face of the whole earth: then he put forth his hand, and took her, and pulled her in unto him into the ark.
In Context
8Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ. + 8.8 Emisit quoque. ISID. Emissa columba, nec inventa requie reversa, significat per novum Testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam: post quadraginta enim dies emissa est, quo numero vita quæ in mundo agitur designatur. STRAB. Arca continet corvum et columbam, et Ecclesia bonos et malos. Corvus emissus non revertitur, quia reprobi illecebris sæculi inhærentes pereunt. Columba rediit, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo, quia sancti, simplicitate gaudentes, munus pacis in ore portant, dicentes: Psal. 19 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus: cum loquebar illis, etc.
10Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. + 8.10 Exspectatis, etc. Post septem dies alios, dimissa columba propter septenariam operationem spiritualem, olivæ fructuosum surculum retulit, signans multos extra Ecclesiam baptizatos, si pinguedo charitatis non defuerit, posteriore tempore in ore columbæ, tanquam in osculo pacis, ad unitatis societatem reduci.
Read all of Genesis 8
Cross References
Ezekiel 7:16Et salvabuntur qui fugerint ex eis: et erunt in montibus quasi columbæ convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua.
John 16:33Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 8:9