The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 8 › Genesis 8:10

Genesis 8:10

Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. + 8.10 Exspectatis, etc. Post septem dies alios, dimissa columba propter septenariam operationem spiritualem, olivæ fructuosum surculum retulit, signans multos extra Ecclesiam baptizatos, si pinguedo charitatis non defuerit, posteriore tempore in ore columbæ, tanquam in osculo pacis, ad unitatis societatem reduci.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he stayed yet other seven days; and again he sent forth the dove out of the ark;

In Context

9Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. + 8.9 Reversa est. AUG. Quæstio est quomodo columba non invenerit ubi resideret, cum jam nudata essent cacumina montium, secundum narrationis ordinem? Quod recapitulatione potest solvi, ut posterius narrata intelligantur quæ facta sunt prius, aut potius nondum siccata fuerunt.

11At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram. + 8.11 Portans ramum. ALC. Columba ramum olivæ, expulso teterrimo alite, ad Nœ post diluvium portat, quia columba Spiritus sancti, ad Christum post baptismum veniens, ramo refectionis et luminis pacem annuntiat.

Read all of Genesis 8

Cross References

Genesis 7:10Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram. + 7.10 Cumque transissent, etc. ISID. Quia in spe futuræ quietis, quam significat septimus dies, baptizamur, omnis caro extra arcam diluvio consumpta est; quia extra Ecclesiam aqua baptismi, quamvis eadem sit, non valet ad salutem, sed ad perniciem.

Psalms 40:1In finem. Psalmus ipsi David. + 40.1 In finem. HIER. Intellectus filiis Core, ut quamvis pauper et passus, etc., usque ad Apostolo dicente: Mihi autem, etc 1

Isaiah 26:8Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te: nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 8:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 8:9Genesis 8Genesis 8:11 →