Genesis 9:13
arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram. + 9.13 Arcum meum ponam, etc. ALC. in Gen. Arcum dedit Deus in signum securitatis, ne homines formidolosi timerent altero diluvio deleri, pluviarum inundationes sæpe cernentes. Hic in cœlo positus est, ut ab omnibus videri possit, et pro quacunque tribulatione ad eum attollamus oculos cordis, qui habitat in cœlis. Quia vero arcus non est nisi ex radiis solis et humida nube, videtur quod ante diluvium non fuissent pluviæ. Poterat autem ex rore et fontium inundatione terra fecundari. STRAB. Arcus duos habet colores, cæruleum et igneum, qui duo judicia exprimunt: unum aquæ quod præteriit; aliud ignis, quod venturum creditur in fine sæculi: unde cæruleus color extrinsecus, igneus vero intrinsecus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I do set my bow in the cloud, and it shall be for a token of a covenant between me and the earth.
In Context
14Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus:
Cross References
Revelation 4:3Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardinis: et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinæ. + 4.3 Qui sedebat. Ubi tantum boni sunt, non est opus judicare, id est discernere; ubi boni et mali, ibi discretione opus est. Similis erat aspectui. Prius incognitus per carnem mundo apparuit, confringens inimicos, robur suis tribuens. Jaspidis et sardinis. Per colorem duorum lapidum, notat Deum et hominem. Smaragdinæ. Per colorem viridem smaragdi, qui color est aquaticus, baptismus intelligitur. Per ruborem ejusdem, dona Spiritus sancti in baptismo accepta, per quæ comburuntur peccata.