The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 9 › Genesis 9:22

Genesis 9:22

Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. + 9.22 Quod cum vidisset, etc. PROCOP. in Gen. Ex his circumstantiis Chami peccatum amplificatur. Despectui habet parentem, effutit quam turpiter jacuerit pater, nec uni ex fratribus nuntiat, sed utrisque: si plures præsto fuissent, facinus detexisset omnibus: ridiculum ei visum est facinus cui minime debebat; dignum erat id factum pudore et cautela, ne ad cæteros ejus infamia dimanaret: nec his qui domestici erant id annuntiat, sed externis. ISID. Judæi, Christi mortem videntes, subsannaverunt. Sem vero et Japheth, duo populi ex præputio et circumcisione credentes, aversi operuerunt, etc., usque ad tanquam in pacem anguli concurrentes.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Ham, the father of Canaan, saw the nakedness of his father, and told his two brethren without.

In Context

21Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. + 9.21 Bibensque vinum, etc. Christus quoque inebriatus, dum passus; nudatus, dum crucifixus. In tabernaculo suo, id est, inter domesticos sanguinis sui, tunc nudata est mortalitas carnis. Judæis scandalum, gentibus stultitiam, ipsis autem vocatis Judæis et gentibus, quasi Sem et Japheth, Dei virtus, et Dei sapientia: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. ALCUIN. Post diluvium Nœ inebriatus est, quia forte nesciebat vino posse inebriari. Nec enim ante diluvium leguntur homines vino usi. Ideo de Nœ specialiter dicitur quod plantaverit vineam. Nudatio femoris sequitur ebrietatem sicut libido satietatem.

23At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt. + 9.23 At vero Sem, etc. GREG. in Moral. Aversari dicimur quod reprobamus. Quid est ergo quod filii verenda patris superjectis dorso palliis aversi veniendo operuerunt, nisi quia bonis subditis sic præpositorum suorum mala displicent, ut ab aliis nota occultent: operimentum aversi deferunt, quia dijudicantes factum, et venerantes magistrum, nolunt videre quod tegunt.

Read all of Genesis 9

Cross References

Genesis 10:6Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.

2 Samuel 1:19Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes?

1 Chronicles 1:13Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque,

Proverbs 25:9Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles:

Obadiah 1:12Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus: et non lætaberis super filios Juda in die perditionis eorum: et non magnificabis os tuum in die angustiæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 9:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 9:21Genesis 9Genesis 9:23 →