The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 9 › Genesis 9:21

Genesis 9:21

Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. + 9.21 Bibensque vinum, etc. Christus quoque inebriatus, dum passus; nudatus, dum crucifixus. In tabernaculo suo, id est, inter domesticos sanguinis sui, tunc nudata est mortalitas carnis. Judæis scandalum, gentibus stultitiam, ipsis autem vocatis Judæis et gentibus, quasi Sem et Japheth, Dei virtus, et Dei sapientia: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. ALCUIN. Post diluvium Nœ inebriatus est, quia forte nesciebat vino posse inebriari. Nec enim ante diluvium leguntur homines vino usi. Ideo de Nœ specialiter dicitur quod plantaverit vineam. Nudatio femoris sequitur ebrietatem sicut libido satietatem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he drank of the wine, and was drunken; and he was uncovered within his tent.

In Context

20Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.

22Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. + 9.22 Quod cum vidisset, etc. PROCOP. in Gen. Ex his circumstantiis Chami peccatum amplificatur. Despectui habet parentem, effutit quam turpiter jacuerit pater, nec uni ex fratribus nuntiat, sed utrisque: si plures præsto fuissent, facinus detexisset omnibus: ridiculum ei visum est facinus cui minime debebat; dignum erat id factum pudore et cautela, ne ad cæteros ejus infamia dimanaret: nec his qui domestici erant id annuntiat, sed externis. ISID. Judæi, Christi mortem videntes, subsannaverunt. Sem vero et Japheth, duo populi ex præputio et circumcisione credentes, aversi operuerunt, etc., usque ad tanquam in pacem anguli concurrentes.

Read all of Genesis 9

Cross References

Genesis 19:32Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen. + 19.32 Veni, inebriemus, etc. ALC. Didicerant duæ filiæ Lot consummationem mundi futuram per ignem: sed, tanquam puellæ non perfectæ, neque sciebant quod, Sodomitis igne vastatis, multum spatium integrum remaneret; et suspicatæ sunt tale aliquid factum, quale in temporibus Nœ audierant, et ad reparandum genus humanum superstites se esse cum patre. Et quamvis grande crimen concubitus patris, gravior videbatur impietas, si servata castitate spem posteritatis delerent. Ideo consilium ineunt, et patris mœstitiam vel rigorem vino molliunt, et singulis singulæ noctibus suscipiunt ab ignorante conceptum, nec repetunt.

Proverbs 23:31Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande,

Habakkuk 2:15Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus !

Romans 13:13Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: + 13.13 Non in comessationibus. Nota in his Romanos tangi; et ideo non est eis jus gloriandi. AUG. Horum autem morborum superbia est mater, et humanæ mentis aviditas, quæ etiam hypocrisim sæpe generat; huic non resistitur, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et charitas.

Galatians 5:21invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. + 5.21 Regnum non Dei consequentur. Nullus medius locus est, ut non sit in supplicio, qui non erit in regno.

Revelation 3:18Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas. + 3.18 Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum. Quia talia opera non perducent ad salutem. Non appareat confusio. Melius est hic erubescere coram paucis, quam in futuro coram omnibus. Collyrio. Oculi, ut videamus, inunguntur, cum ad cognoscendum veri luminis claritatem, intellectus nostri aciem medicamine bonæ operationis adjuvamus. Præceptum Domini illuminans oculos Psal. 18.. Vel inunge dono Spiritus sancti mentem quam terrena concluserant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 9:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 9:20Genesis 9Genesis 9:22 →