Habacuc Propheta 3:7
Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ; turbabuntur pelles terræ Madian.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I saw the tents of Cushan in affliction: and the curtains of the land of Midian did tremble.
In Context
Read all of Habacuc Propheta 3
Cross References
Genesis 25:1Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: + 25.1 Abraham vero aliam duxit uxorem, etc. ISID. Allegorice. Mortua Sara duxit Abraham Ceturam. Non propter incontinentiam, quia jam grandævus: nec propter filiorum procurationem, quia illi semen quasi stellæ cœli ex Isaac promissum erat. Sed sicut Agar et Ismæl figuraverunt carnales Veteris Testamenti, sic Cetura et filii ejus hæreticos, qui se ad Testamentum Novum existimant pertinere. Sed utraque concubina, sola Sara uxor; unde Cant. 6: Una est columba mea, etc. Allegorice. Post assumptionem Ecclesiæ adhæserunt Christo multæ animæ hæretica pravitate deceptæ, quæ non catholicos, sed schismaticos genuerunt, qui unitatem Ecclesiæ diviserunt: quos significant filii Ceturæ, qui inferius numerantur. HIER., in Q. Hebr. Cetura, Hebraice, copulata, etc., usque ad quanto enim quis est carne fessus, tanto spiritu robustus et sapientiæ complexibus aptus.
Exodus 15:14Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim. + 15.14 Ascenderunt, etc. ORIG. Audierunt gentes et iratæ sunt, dolores apprehenderunt habitatores Philisthiim, etc. Quantum ad historiam, nullum de his gentibus interfuisse mirabilibus constat: quomodo ergo terrore territæ vel iratæ Philisthiim, et Moabitæ, et Edom, et reliquæ quas enumerat, nationes? Sed, spiritualiter, invenies quia Philisthiim, id est cadentes poculo; et Edom, scilicet terrenus, trepidant: et eorum principes cursitant et pavent constricti doloribus, cum vident regna sua, quæ in inferno sunt, penetrata ab eo qui descendit in inferiora terræ, ut eriperet eos qui possidebantur a morte. Hinc timent et tremunt, quia senserunt magnitudinem brachii ejus; hinc etiam tabuerunt habitatores Chanaan, id est mutabiles et mobiles, cum viderunt moveri regna sua, et alligari fortem. Veniat ergo super eos timor, et tremor: tremunt et timent dæmones crucem Christi, in qua triumphati sunt, et exuti principatus eorum et potestate. Timor ergo et tremor cadent super eos, cum in nobis signum crucis fideliter fixum viderint, et magnitudinem brachii quod Dominus expandit in cruce, sicut dicit Isa. LXV: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, etc. Non te aliter timebunt, nec tremor tuus irruet super eos, nisi viderint in te crucem Christi, ut dicas: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi Gal. 6..
Numbers 31:2Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. + 31.2 Ulciscere prius. ORIG. Scandala filiis Isræl Madianitarum tergiversatione acciderant, etc., usque ad ubi recte ambulanti deceptio ad peccandum subjicitur. Et sic colligeris. Novissime inquit: Apponeris ad populum tuum, etc. Hoc contra Samaritas, qui negant resurrectionem mortuorum, nec fidem futuri sæculi recipiunt. Nemo enim apponitur ad eos qui non sunt: constat ergo esse aliquem populum cui Moysen dicit esse apponendum.
Joshua 9:24Qui responderunt: Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus.
Psalms 83:5Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te. + 83.5 Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te. AUG. Hoc boni jam habent, scilicet, quod habitant in domo tua. Sequitur: In sæcula sæculorum laudabunt te. Hoc totum negotium est ibi sanctorum: non est ibi necessitas, quæ mater est omnium humanarum actionum, quia cui faciunt ibi quippiam, ubi nulli indigent; habent ergo et agunt, unde beati sunt. Omnis autem beatus habendo vel agendo dicitur beatus. 1