The Bible Software
bible.softwareAggæi ProphetæAggæi Prophetæ 1 › Aggæi Prophetæ 1:9

Aggæi Prophetæ 1:9

Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus; et intulistis in domum, et exsufflavi illud: quam ob causam? dicit Dominus exercituum: quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye looked for much, and, lo, it came to little; and when ye brought it home, I did blow upon it. Why? saith the LORD of hosts. Because of mine house that is waste, and ye run every man unto his own house.

In Context

8ascendite in montem, portate ligna, et ædificate domum: et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus.

10Propter hoc super vos prohibiti sunt cæli ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum:

Read all of Aggæi Prophetæ 1

Cross References

Deuteronomy 28:38Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locustæ devorabunt omnia. + 28.38 Sementem, etc. Nobis quoque cavendum est, ne perdamus panem qui confirmat cor hominis, et vinum quod lætificat, et oleum quod exhilarat faciem.

2 Samuel 21:1Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. + 21.1 Facta est. RAB. Fames facta in Isræl propter Gabaonitas, etc., usque ad ne vitam eorum prave suggerendo corrumpant ulterius.

2 Kings 19:7Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.

Psalms 77:5Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: + 77.5 Et suscitavit, etc. AUG. Hoc testimonium. Initium, unde supra: Loquar propositiones ab initio. Initium est Vetus Testamentum, finis Novum. Ibi timor, qui est initium: sed hic Christus, finis legis ad justitiam omni credenti Rom. 10., qui dat spiritum, unde: Charitas, quæ pellit timorem I Joan. 4.. Hujus Novi Testamenti testimonium dicitur vetus lex, quia habet testimonium a lege et Prophetis: unde tabernaculum testimonii dicebatur illud, quod tot mystica figurabat: Testimonium ergo dicitur Vetus Testamentum in quantum probat et testatur, lex in quantum jubet. CASS., REM. Suscitavit quasi mortuum in Adam testimonium, id est, legem, vel, dum describitur, suscitatur, prius ignorantia sopitum. Testimonium in Jacob, hoc forsan est, quod Jacob cum angelo luctatus, tacto femore claudicavit: quod significat Judæos partim fide constare, partim a salute discedere: et ita hujus rei testimonium fuit, quod Jacob accidit. Ecce parabola. Filiis suis. Et sunt iidem filii generatio altera, scilicet populus gratiæ. 1

Isaiah 5:10Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. + 5.10 Decem enim jugera. ID. Sterilitas terræ, quæ captivitatem secutura est, ostenditur.

Isaiah 40:7Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Aggæi Prophetæ 1:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Aggæi Prophetæ 1:8Aggæi Prophetæ 1Aggæi Prophetæ 1:10 →