The Bible Software
bible.softwareAggæi ProphetæAggæi Prophetæ 2 › Aggæi Prophetæ 2:14

Aggæi Prophetæ 2:14

Et dixit Aggæus: Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt: Contaminabitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then answered Haggai, and said, So is this people, and so is this nation before me, saith the LORD; and so is every work of their hands; and that which they offer there is unclean.

In Context

13Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non.

15Et respondit Aggæus, et dixit: [Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum: et omnia quæ obtulerunt ibi, contaminata erunt.

Read all of Aggæi Prophetæ 2

Cross References

Proverbs 15:8Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.

Proverbs 21:27Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.

Isaiah 1:11Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui. + 1.11 Plenus sum. ID. Quasi dicat: Putatis me indigere his vel delectari? Ego autem plenus sum, id est, nullo indigeo. Mea enim est terra et plenitudo ejus. Vel plenus sum, id est, tædio affectus, quia non bene offertis. Holocausta arietum, etc., usque: Judicare pupillo, etc. Sacrificia Judæorum respuit, obedientiam Evangelii commendat: Holocausta arietum, etc. Ultimam templi destructionem indicat, quæ in perpetuum perseverat. Post Babylonicam enim captivitatem, a Zorobabel templum ædificatum est, et in eo diu sacrificatum est. ID. Holocausta arietum. Potest et de illis accipi, qui, cum Dei præcepta despiciant, volunt illum multitudine sacrificiorum placare, et peccandi licentiam emere. Vel qui rapinam et avaritiam altari offerunt, et pauperibus tribuunt. Nolui. Præterito utens, ostendit se nunquam Judæorum sacrificia amasse, sed propter significatum ad tempus sustinuisse: et vero sacrificio impleto, pro nihilo reputasse.

Haggai 1:4[Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta?

Jude 1:23illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore: odientes et eam, quæ carnalis est, maculatam tunicam. + 1.23 Illos vero salvate. Eos qui non sunt damnati apud Deum, sed etiam prope cadunt in ignem, docete ut seipsos liberent. In timore. BEDA. Hoc ad priora illa omnia adjungendum est. Nam, etc., usque ad ne forte plus justo vel severus existat, vel pius. Odientes eam. Non corpus nostrum odisse debemus, sed maculatum esse, ut immaculatum reddamus, ut de carnali spirituale efficiatur. Quod non nostri arbitrii potestate, sed Dei gratia perficiendum est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Aggæi Prophetæ 2:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Aggæi Prophetæ 2:13Aggæi Prophetæ 2Aggæi Prophetæ 2:15 →