Aggæi Prophetæ 2:17
Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem; et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 42:6Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
Genesis 42:27Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi, + 42.27 Apertoque, etc. Fratres Joseph dant argentum, quia Judæi conversi dimittunt litteram occidentem, et accipiunt spiritum vivificantem: reperitur tamen argentum in ore saccorum, quia propter fructum spiritualis intelligentiæ non deseritur nitor eloquentiæ.
Deuteronomy 28:22Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et æstu, et aëre corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas. + 28.22 Percutiat te Dominus. AUG. in Enchirid., cap. 98. Quis tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates, quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Sed cum facit, per misericordiam facit: Cum non facit, per judicium non facit, qui cui vult miseretur, et quem vult obdurat. Et ære corrupto. Vita polluta ex carnali immunditia. Carnalis vita polluta ex carnali immunditia. Carnalis vita per ærem exprimitur, quia æris spiramine humanum corpus vivificatur.
2 Chronicles 6:28Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, ærugo, et aurugo, et locusta, et bruchus: et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit:
Job 36:13Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
Isaiah 9:13Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.