2 Chronicles 6:28
Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, ærugo, et aurugo, et locusta, et bruchus: et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:16ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur. + 26.16 In egestate. ID. Verbi Dei. Unde: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Joan. 6. Quia intellectum legis transgrediebantur, ut evangelicum testamentum irritum facerent, obscure loquebatur eis, ne intelligerent.
Deuteronomy 28:21Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam.
1 Kings 8:37Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aër, aut ærugo, aut locusta, vel rubigo, et afflixerit eum inimicus ejus portas obsidens: omnis plaga, universa infirmitas,
2 Kings 8:1Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis.
2 Chronicles 12:2Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino) + 12.2 Anno autem quinto regni Roboam ascendit. RAB. Mali rectores per negligentiam suam principem tenebrarum provocant in Ecclesiam, qui thesauros domus Domini et thesauros regis aufert, cum scientiam Scripturarum et opera virtutum subtrahit incautis et desidiosis.
2 Chronicles 32:1Post quæ et hujuscemodi veritatem, venit Sennacherib rex Assyriorum, et ingressus Judam, obsedit civitates munitas, volens eas capere.