Hebræos 11:17
Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: + 11.17 Cum tentaretur. Non tentavit Deus Abraham quasi qui fidem ejus ignoraret, sed ut ipse Abraham et mundus fidei ejus veritatem et firmitatem cognosceret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:
Cross References
Genesis 22:16Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me:
2 Chronicles 32:31Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus ut tentaretur, et nota fierent omnia quæ erant in corde ejus.
Job 2:3Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. + 2.3 Innocentiam. Innocentiam retinet qui etiam post lapsum scintilla rationis excitatus fideliter pœnitet. Ibid. Quomodo Pater in Christum, cum quo idem est, motus est per Satanam? quia Christus homo non pateretur, nisi Adam peccasset, cum Satan Adam movit, in Christum Deum commovit. Frustra, quia pœnam tulit sine sua culpa; sed non frustra, quia solvit quod alter rapuit.
Daniel 11:35Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus præfinitum: quia adhuc aliud tempus erit.
Malachi 3:2Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum:
2 Corinthians 8:12Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.