The Bible Software
bible.softwareHebræosHebræos 11 › Hebræos 11:19

Hebræos 11:19

arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit. + 11.19 Et in parabolam. Fide obtulit Abraham non solum in re, sed etiam in significatione. Intellexit enim Christum significari, cujus deitas non moritur; sed aries hærens cornibus inter vepres, id est caro laborans inter Judæos in cornibus crucis, potuit Deo offerri spinis Judaicis ante coronata.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Accounting that God was able to raise him up, even from the dead; from whence also he received him in a figure.

In Context

18ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen:

20Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. + 11.20 Isaac. Fidem hic habuit, non solum quod benedictus esset melior, sed etiam credidit quod Christianus populus supplantaret benedictionem Judæis factam et promissam.

Read all of Hebræos 11

Cross References

Genesis 22:13Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. + 22.13 Arietem. ALC. Historice. Aries qui pro Isaac immolatus est, non putavimus, sed verus est. Ideo magis putatur angelum eum aliunde attulisse, quam ibi de terra post sex dierum opera Dominum procreasse. Arietem inter vepres, etc. HIER. in Quæst. Hebr. Aquila veprem vel spinetum, posuit, etc., usque ad quod ita Hebraice dicitur.

Romans 4:17(sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt:

Ephesians 3:20Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis: + 3.20 Potens est omnia facere, etc. In hac sunt quædam quæ nemo alioqui peteret vel intelligeret, ut quod Deus homo pro hominibus moreretur et hujusmodi alia.

Hebrews 11:11Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. + 11.11 Quoniam fidelem. Prius risit, etsi ex gaudio, non tamen plena fide: sed post, verbis angeli, in fide solidata est. Riserat etiam Abraham, quando ei promissus est filius, sed risus ille admirationis fuit et gaudii, non dubitationis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebræos 11:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebræos 11:18Hebræos 11Hebræos 11:20 →