Genesis 22:13
Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. + 22.13 Arietem. ALC. Historice. Aries qui pro Isaac immolatus est, non putavimus, sed verus est. Ideo magis putatur angelum eum aliunde attulisse, quam ibi de terra post sex dierum opera Dominum procreasse. Arietem inter vepres, etc. HIER. in Quæst. Hebr. Aquila veprem vel spinetum, posuit, etc., usque ad quod ita Hebraice dicitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 40:6Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus? + 40.6 Inimici mei. CASS. Dominus de passione sua, quæ secundum egenum fuit. AUG. Inimici mei. Hæc de Christo specialiter dicta sunt, sed et de membris dici possunt: et hodie fit tribulatio, ut nomen Christi exstinguatur: sed per mortem suam et suorum magis Ecclesia crevit. 1
Isaiah 30:21Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis: Hæc est via; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. + 30.21 Post tergum. Prima conditione quasi in facie Adam audivit a Domino, etc., usque ad et hoc est: Aures tuæ audient verbum monentis post tergum. Neque ad dexteram. In utraque parte quidquid supra modum est, in vitio est. Neque ad dexteram, etc. declinandum est, sed via publica gradiendum, id est regia, quæ non fallit.
1 Corinthians 10:13Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. + 10.13 Tentatio vos, etc. Hortatur ut humana tentatio illos apprehendat, non alia. Humana enim tentatio est, ut in necessitate vel pressura non diffidat homo de Deo, auxilium humanum requirendo. Propter Christum ergo pati, humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum. Possitis sustinere. Quod fit per humilitatem. Humiles enim in omni tentatione custodit, ut illi non crepent in fornace, qui non habent ventum superbiæ.
1 Peter 1:19sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati: + 1.19 Sed pretioso sanguine. Ordo litteræ est: sed pretioso sanguine Christi, quasi agni incontaminati et immaculati. Hic tangit leviticas et sacerdotales celebrationes. Significat autem animam mundam per justitiam quæ offertur Deo.