The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 11 › Hebrews 11:33

Hebrews 11:33

qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, + 11.33 Qui per fidem. Etsi recusat dicere quæ fecerint singuli, dicit tamen quæ quidam operati sunt fide. Repromissiones. Dicit Apostolus repromissiones et non promissiones, quia promissiones multæ sunt factæ David, ut Abrahæ. Sapienter historiarum commemorationem vitat, ne sermonem suum protelet, breviter quædam tangens. Nec enim omnino tacuit, nec dicens molestus effectus est, fugit densitatem et longitudinem, ne fatiget auditorem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who through faith subdued kingdoms, wrought righteousness, obtained promises, stopped the mouths of lions,

In Context

32Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis: + 11.32 De Gedeon. Ipse, accepto signo velleris a Domino, ivit contra Madianitas cum trecentis viris, eosque noctu expugnavit. Samson. Hic, ut legitur in libro Judicum, afflixit vehementer Philisthæos. Jephte. Hic, cum iret ad pugnam contra hostes, vovit Domino quod, si triumphum de hostibus assequeretur, rediens, quod primo occurreret, offerret Deo: occurritque ei filia, quam immolavit.

34extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum:

Read all of Hebrews 11

Cross References

Joshua 6:1Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, et nullus egredi audebat aut ingredi. + 6.1 Jericho autem, etc. ISID., in Jos., cap. 7. Jericho luna interpetratur, etc., usque ad id est, extra Ecclesiam nemo salvatur.

1 Samuel 17:33Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthæo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es: hic autem vir bellator est ab adolescentia sua.

2 Samuel 7:11ex die qua constitui judices super populum meum Israël: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.

1 Kings 13:28et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum in via, et asinum et leonem stantes juxta cadaver: non comedit leo de cadavere, nec læsit asinum.

Psalms 44:2[Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. + 44.2 Eructavit. AUG., HIER. Intus enim fatur Propheta, etc., usque ad antequam sit quod facturus est. Consilium vero Patris est Verbum. Bonum. Quo omnia bona facta sunt. Dico. Id est, Verbum profero: idem hic quod prius; sed in ipso verbo omnia opera Dei esse dicit; unde: Quod factum est in ipso vita erat, ut nihil sit in opere quod non prius fuit in consilio. De hoc dicitur: Semel locutus est Deus. Calamus. Non sono, qui transit, comparat Verbum: sed scripto, quod manet. Vel, velociter, quia non aliud post aliud, sed omnia simul in uno Verbo æterno. Velociter. Virtus prophetiæ, quæ non sub cruciatu humano cogitat quod de arcano divinitatis aliis divulgat. 1

Psalms 144:1Laudatio ipsi David. [Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi. + 144.1 Laudatio ipsi David. CAS. Breviter continet hic psalmus quæ in Scripturis divinis late diffunduntur, etc., usque ad ne quis in ejus laude errare posset: AUG. Spiritu sancto implet Deus sanctos, etc., usque ad ideoque spiritus ejus in servis suis laudet eum, quia laudari se facit. CAS. Ut septem psalmi pœnitentiæ, sic et septem spiritus, juxta illud sacramentum quod præcepit Dominus Moysi in tabernaculo septem lucernas ponere, perpetuo lumine lucentes. Exaltabo te. CAS. Primo propheta promittit infinitam laudem; secundo, omnes perfecturos Dei laudem novem modis dicit, ibi, Generatio et generatio; tertio, eadem latius explicat, ibi, miserator. In sæculum sæculi. CAS. Qui hic non incipit, in futuro mutus erit. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 11:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 11:32Hebrews 11Hebrews 11:34 →