The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 11 › Hebrews 11:4

Hebrews 11:4

Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. + 11.4 Fide plurimam. Quod patres antiqui per fidem sint consecuti testimonium justitiæ ostendit, ponens aliud exemplum ad commendationem justitiæ. Defunctus adhuc loquitur. Id est, materia est nobis loquendi, ut de ejus fide exemplum demus. Non enim mors exstinxit famam fidei. Ex fide et patientia præcedentium consolatur istos. Abel adhuc loquitur, quia alios suo exemplo admonet ut justi sint. Interemit eum quidem mors, sed non cum eo interemit gloriam ejus et memoriam. AUG. Neque Henoch et Elias per tam longam ætatem senectute marcuerunt, nec tamen, etc., usque ad priusquam propter peccatum inde exire meruisset.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

By faith Abel offered unto God a more excellent sacrifice than Cain, by which he obtained witness that he was righteous, God testifying of his gifts: and by it he being dead yet speaketh.

In Context

3Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. + 11.3 Fide intelligimus. Exemplis utitur ad commendationem fidei, ad ostendendum quod de non apparentibus sit fides.

5Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.

Read all of Hebrews 11

Cross References

Genesis 4:8Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. + 4.8 Dixitque Cain, etc. ISID., Quæst. in Gen., tom. 5 Non acquiescit Domino dicenti, Quiesce, etc., usque ad occiditur ergo Christus junioris populi caput, a majore natu.

Genesis 4:15Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. + 4.15 Nequaquam ita fiet. Id est, non morieris cito sicut tu vis, pro remedio tui cruciatus, sed punietur impersonaliter: id est, punitio fiet de te septuplum, quia vives in cruciatu usque ad septimam generationem, in qua a Lamech occideris; ergo omnis qui occiderit, subaudi, liberabit te ab illo cruciatu malæ conscientiæ. Hic sensus evidentius patet. Secundum 70. Omnis qui occiderit Cain septem vindictas exsolvet, id est, quicunque te in septima generatione occiderit, exsolvet te a cruciatu per mortem, qui usque ad tempus illud reservandus es in vita, tantum ad pœnam, quæ pœna cito finiretur, si cito interfectus esses. Ita qui Judæos visibili morte puniret, septem vindictas ab eis auferret, quibus obligati sunt propter reatum occisi Christi, quia miserias et dispersiones eorum leviaret quas patiuntur. Omnis qui occiderit Cain, etc. LXX: Septem vindictas exsolvet. Aquila, septempliciter; Symmachus, septuplum; Theodotion, per hebdomadem interpretantur, in quo significatur quia diu et perfecte punietur, ne quis homicidium audeat iterare. Qui occiderit Cain, etc. HIERON., epist. ad Damas. Si quis te interfecerit septuplum punietur, id est, gravissima ultione punietur: non debuit homo occidere eum cui Deus reservavit vitam, vel ad pœnam ipsius, vel ad correctionem aliorum. Sed omnis qui occiderit Cain. ISID., ubi supra. Per eclipsim legendum, etc., usque ad et impletur illud: Disperge illos in virtute tua Psal. 53. HIER., ubi supra. Quod Aquila posuit septempliciter, etc., usque ad et absolvi mereretur. Posuitque Dominus Cain signum, etc. ISID., Quæst. in Gen., tom. 5 Cum omnes gentes a Romanis subjugatæ transierunt in ritus eorum, gens Judæa, sive sub gentibus sive sub Christianis regibus, non reliquit signum circumcisionis, et carnalis observantiæ, etc., usque ad ubi plantatus est paradisus. Habitavit in terra ad orientalem plagam Eden. HIER., ubi supra. LXX: Habitavit in terra Naid , in Hebræo nod dicitur, id est, instabilis et fluctuans, et incertæ sedis. Non est terra Naid, ut vulgus nostrum putat, sed expletur sententia Domini, dum huc atque illuc profugus aberrat.

Leviticus 9:24et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.

Job 8:10et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. + 8.10 Ipsi docebunt. Laudant patres nobiscum, unde magis nos impugnet. De corde. Ibid. Quasi tu habes simplicitatem spiritus in ore, non in corde: illi contra. Sæpe mali, se non attendentes, bonos lacerant, et vel bona, quæ non videndo, sed audiendo didicerunt, proferunt; vel mala, quæ ipsi agunt, aliis ingerunt, et ita factis se excusant, verbis judicant. Sic Baldath simulator justitiæ contra hypocritas mira dicit, et de his docere justum præsumit, quæ convenirent pravis. Vecors qui, hortis sitientibus, in flumine aquam fundit.

Proverbs 21:27Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.

Luke 11:51a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. + 11.51 Usque ad sanguinem Zachariæ. Cur usque ad hunc, cum post hunc multi occisi ante natale Christi, et nato Christo mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit, necatusque in agro, Zacharias sacerdos necatus in atrio templi, duos ordines martyrum signant, laicos, et eos qui altaris officio mancipantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 11:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 11:3Hebrews 11Hebrews 11:5 →