The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 3 › Hebrews 3:10

Hebrews 3:10

quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, + 3.10 Offensus. Valde et implacabiliter iratus. Infensus. Vel proximus adhibendo correctionis flagella.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore I was grieved with that generation, and said, They do alway err in their heart; and they have not known my ways.

In Context

9ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea + 3.9 Probaverunt; id est, curiositatis causa exquisierunt.

11sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. + 3.11 In ira mea. Irasci dicitur Deus per figuram anthropopathos. Si introibunt in requiem meam. Aposiopesis est, id est non introibunt.

Read all of Hebrews 3

Cross References

Genesis 6:6pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, + 6.6 Pœnituit eum quia, etc. GREG., Moral. lib. 5. Plerumque in sacro eloquio sapientes Dei consilium trahunt a sapientibus sæculi. Sic nunc, pro utilitate hominis, vocem in se passionis humanæ ipse conditor hominum sumit, cum constet quia qui cuncta, priusquam venerint, conspicit, nihil fecerit quod pœnitendo resipiscat. Ut ergo mirum non est, si spirituales plerumque utantur verbis carnalium, sic neque mirandum si ipse creator omnium, ut carnem pertrahat ad intellectum suum, in seipso carnis sermonem servet vel sumat.

Psalms 67:2[Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus. + 67.2 Exsurgat Deus et dissipentur. Ibid. Confidenter optat quod scit futurum. Et fugiant qui oderunt. HIER. Vel de pœnitentibus legi potest, etc., usque ad ut lacrymis pœnitentiæ admoto igne Spiritus sancti duritia eorum solvatur. Qui oderunt. AUG. Pertinaces a præsentia tollantur ejus, qui ubique præsens; grave maledictum, ut velint et conentur, quod nullatenus fieri potest. 1

Isaiah 63:10Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos. + 63.10 Spiritum sancti ejus. Id est Moysi: unde, Exacerbaverunt Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini. Psal. CV. Vel sancti ejus, Christi, cui credere noluerunt. Filius enim Dei qui nos redemit, ipsos de Ægypto et mari Rubro liberavit. Spiritum sanctum, vel, sancti ejus. Quidam codices habent, scilicet Spiritum sanctum, quem contristat, qui virum spiritualem contristat: unde, Qui vos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi mei. Zach. 2. Vel, angelum in custodiam missum, quem sæpe male faciendo offenderunt.

Hosea 4:12Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 3:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 3:9Hebrews 3Hebrews 3:11 →