Hebrews 4:11
Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. + 4.11 In idipsum exemplum. Vel, in pœnam qualem illi per incredulitatem habuerunt; exemplum dicit ut mentem nostram habeamus illic, ne similiter excidamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
Cross References
Matthew 7:13Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. + 7.13 Intrate. Etsi difficile sit ut aliis facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est ut intremus. Per angustam. Angusta quæritur, nec ab omnibus invenitur. Nec omnes qui inveniunt per eam ingrediuntur, quia capti sæculo retrœunt. Et spatiosa. Hanc etsi non quærant, omnes tamen inveniunt, quia in ea nati. Voluptas, ut meretrix importuna, suis oblectamentis omnes invitat: et ideo multi intrant per eam.
Matthew 11:28Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
Luke 16:16Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. + 16.16 Lex et prophetæ. Disputantem contra philargyriam deridebant, quasi contrarium legi et prophetis: cum in lege multi divites Deo placuerunt, et cum lex suis observatoribus bona terræ promittat, quibus occurrit docens distantiam esse inter legem et Evangelium: quia in lege carnalibus propter terram præcipiuntur minora, et in Evangelio spiritualibus propter cœlum præcipiuntur majora. Et omnis. Magna vis est cum de terra genitu cœlum quærit possidere per virtutem, quod non potuit tenere per naturam, cum linguas etiam deridentium contemnit, sicut Dominus irritus est a Pharisæis. Omnis qui vim facit, vehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei religiosa violentia, segnities criminosa. Faciamus ergo vim naturæ, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se erigat.
Acts 26:19Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni:
Ephesians 2:2in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, + 2.2 Principem. Scilicet Beelzebub, qui est princeps malignorum spirituum, vel, intransitive principem spirituum. Principem erroris dicit spiritum æris, in quo dominatur. Æris. Caliginosus ær infernus est dæmonum. Spiritus. Id est, spirituum: ponitur enim genitivus singularis pro plurali. Operatur in filios diffidentiæ. Quid? nisi opera sua mala: et in primis maxime, quia ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sint inimici fidei, per quem scit eos posse mundari?
Philippians 2:12Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.